Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.24 » Pag 82 - 82

10.24
82
82

82
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario
duodecima indictione. Nos Ursu filius quondam Nicolay
... et Disideus presbiter et Nicolaus et Iohanni germani,
qui sumus pater et filii, et ego mulier nomine Gaitana filia quondam
Stefani, que sum uxor illius Nicolay, coram idoneis ominibus
coniuncti sumus cum Iohannes presbitero rectore ecclesie
Beati confessori Nicolay, que constructa est subtus castellu vetus
Caputaquis, ubi Casa Vetere, et ipsa ecclesia cum omnibus rebus
stabilibus et mobilibus ipsi ecclesie pertinentibus pertinet domno
Gregorio filio quondam domni Pandulfi filii domni Guaimari
principis. et sicut nobis congruum fuit, nostra voluntate, per
anc cartula, mercedis causa obtulimus in prefata ecclesia integras
omnes res stabiles quecumque nobis aliquomodo pertinentes sunt
et fuerint intra civitate noba Caputaquis et per cuncta fine et vocabula
et pertinentias Caputaquensis, cum omnibus earum pertinentjiys
et cum monuminibus ex eis continentibus. ea ratione ut proprietas
omnium ipsarum rerum semper sit in potestate partium
suprascripte ecclesie, et partes ipsius ecclesie licentiam habeant
de ea facere quod voluerint; usufructum vero earum habeamus nos
et liberi nostri legitimi masculi, et easdem res teneamus et utamur
atque fruamur rationabiliter ut iustum fuerit, et de ipso usufructu
faciamus quod voluerimus. et cetera.
Torna all'inizio