Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.966 » Pag 142 - 143

6.966
142
143

142
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari eius salerni,
et tertio anno eius capue, et secundo anno eius ducatus eius amalfi et sorrento, glorioso
principe, mense ianuarius, nona indictione. memoratoriu factu a nobis mari, et
urso, et amatus, germani et filii quondam benedicti, et petrus filius quondam iaquinti,
eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradiderunt nobis petrus et alfanus,
clerici et medici adque germani filii quondam petri clerici et medici, eo quod ante subscripti
testes per vona combenientia tradiderunt nobis una pecia de terra cum arbustis
vitatis, quod ipsi germani in beneficium retinet a pars archiepiscopii in locum nucerie
in plaio de monte in castello nucerie, qui est terra ipsa per hec finis et mensurie: de
subtus, quod est a pars meridie, fine ipsius archiepiscopii, sicut via discernit, inde sunt
latitudo passi sexaginta sex: a pars occidentis fine ipsius archiepiscopii, sicut ballonem
discernit rectum salientem propinquo ipso muru de nucerie: de super parte fine ipsius archiepiscopii
et descendentem per kristone de ipsa fossa, que ibidem coniunta est in ipsa
priora fine; hec vero clausum infra supradicte finis et mensurie, de quantum ibidem pastenatum
abemus, ipsi germani nobis et ad omines, quod ibidem voluerimus mittere ad
lavorandum voluerimus, tradiderunt per demandationem et largietate de ipso domnus amatus
archiepiscopus sancte sedis archiepiscopatu salernitano in tali ordine, ut amodo et
emper omni tempore, natos nascentes, ad nostra et de nostris heredibus sint potestatem
illut eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis iuxta ratione ibidem
faciamus, et per ipso arbustatum, ubi meruerit, arvores et vites nos eos ibidem plantemus,
propaginemus, cultemus et studiemus, sicut meruerit: tantum, ubi per tertia vices
pastenaverimus et pro ipsa terra arida ibidem prisi non fuerint, non siamus inde culpavilis,
set absoluti inde maneamus et faciamus ibidem una casa, et potestatem abeamus
ibidem mittendum ominem ad residendum; et amodo et semper per tempore de vindemie
faciamus nos vel nostris heredibus ipsi germani vel pars archiepiscopio, ut beniant aut
dirigant ibidem missum suum, et nos- vel nostris heredibus abto tempore illut vindemiemus,
et ad palmentum ipso vino procuremus, et sic ipso vino ad palmentum per medietatem
inter nos dividamus: ipsi germani vel pars ipsius archiepiscopii tollant eos medietatem,
et nos toti supranominati vel nostris heredibus tollamus eos alia reliquam medietatem,
143
et ipsa sortione illorum de ipso vino nos illut portemus usque ad ipso cellario,
quod ipsi germani abunt in iamdictum locum nucerie propinque alle turri, et ipso vino
mittamus in organeum illorum, qui per nos siad bonum conciatum et studiatum, sicut
meruerit, sic inde studiemus ipso organeum per rationem, sicut inde vino exierit: missum
illorum quem ibidem steterint pro ipsa vindemia, nos illum eorum nutriemus secundum
nostra possivilitate et demus illorum palmentaticum iusta ratione; et de quod ibidem
seminaberimus, demus inde illorum terraticum secundum consuetudine de ipsum locum;
et si qualecumque tempore nos vel nostris heredibus ipsa. rebus tenere et lavorare noluerimus
aut non potuerimus, inclita ipsa rebus pastenata et cultata remittamus ad potestate
ipsorum germani vel in partibus archiepiscopio, et licead nos inde tollere omnis causa
nostra movilia quod illis diebus ibidem abuerimus. unde in eo ordine per bona combenientia
guadia nobis ipsi germani dederunt et mediatorem nobis posuerunt cicerus filius
quondam landoni; et per ipsa guadia obligaverunt se et pars episcopii antistandum et
defensandum nobis nostrisque heredibus tota et inclita suprascripta illorum traditione da
omnes homines omnique partibus in iamdicto ordine; et si taliter omnia, ut superius dictum
est, nobis nostrique heredibus non adimpleberint et aliquit inde eos contradixerint,
per ipsa guadia obligaverunt se vel archiepiscopio ad componendum nobis nostrisque heredibus
viginti auri solidi constantini, et unc brebem scripsi ego iohannes notarius qui
interfuit.
+ Ego romoaldus
+ Ego dauferius.
Torna all'inizio