Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.519 » Pag 297 - 298

5.519
297
298

297
+ In nomine domini nostri ihesu christi anno ab incarnatione eiusdem
domini nostri. M.° C.° V.° Indictione XIII Mense aprelis. Ego Riccardus
de aquila pro redemptione anime meae ac parentum meorum. filiorum
meorum. coniugisque mee do largior et trado mea spontanea voluntate monasterio
beati laurentii et vobis domine Warine abbas vestrisque successoribus
in perpetuum ac fratribus ibidem iugiter die noctuque deo servientibus.
omnem consuetudinem sive ius quod hactenus expetii vel habui in
omni terra sancti laurentii que in potestate mea sita est. scilicet angariam.
hominum ac bestiarum omnemque supplicationem et dationem Munda enim
pura ac simplici intentione pro remissione peccatorum meorum deo id tantoque
dei martiri devoveo. et ingenti cum devotione exhibeo. et ut breviter
totum concludam quod a me. aut ab heredibus meis vel per nosipsos.
seu per vicecomites. sive per castaldiones. servientes me aut per quoslibet
ministros nostros extorqueri possit aut exigi. sicut ex parte mea. ita
et ex parte heredum meorum pro communi omnium nostrum salute. voluntarie
secundum quod predictum est coram deo et coram vobis ac cunctis
coram Fratribus concedo. tantoque sub testimonio super altare. dei et
beati laurentii offero. id etiam adiungens ut si forte aliquis ad vos aliunde
et non de nostra potestate venerit. liberam habeatis licentiam sub prephata
deliberatione in quocumque eum vestrae possessionis loco collocare volueritis.
Si autem quilibet de hominibus beati laurentii quemlibet de meis
meorumve hominum hominem leserit aut offenderit si proclamare voluerit
preposito obedientiae proclamet. et quicquid ad emendationem lesionis aut
offensionis iuri potestatis ac districto pertinet. quantumcumque fuerit preposito
obedientiae persolvat. ei solummodo quem leserat lesionis suae penam
componat. nisi forte qui lesus fuerit perdonare voluerit. Mei quoque
meorumque homines si homines beati laurentii leserint aut offenderint. pena
similiter eis lesionis componat nisi forte et lesi perdonare voluerint. Accepto
igitur equo a vobis domine Warine abbas per quingentorum tarenorum
et etiam pluris pro benedictione. ea tamen gratia ut hec facerem. tutarem
et defenderem. Obligo me monasterio beati laurentii vobisque et vestris
298
successoribus ac cuncte congregationi prenominati cenobii pro me et
pro heredibus meis. ita quidem ut si quis nostrum aliqua presumptione vel
quolibet . . . . . . et periculum anime sue contra hec facere temptaverit centum
solidos aureos . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
+ Ego Richardus de aquila manum meam posui
+ Ego andreas filius Richardi de aquila manum posui
+ Ego Gaufridus de aquila manum posui
+ Ego Sarlo constabilitor manum posui
+ Ego Rainaldus de aquila testis sum
+ Ego pinellus testis sum
+ Ego Stephanus de insula testis sum
+ Ego ugo de monificeta testis sum
+ Gervasius de rivo matrice testis sum
+ Ego guillelmus pinzone testis sum
+ Ego Walterius de aquila testis sum
+ Ego paganus de bignia testis sum
+ Ego ioffridus de cartagine
+ Ego iohannes iudex suesse testis sum
+ Ego iohannes amalfitanus testis sum
+ Ego iohannes pauli testis sum
+ Ego mundus de lando testis sum
+ Ego Walterius de carnoto testis sum.
Torna all'inizio