Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1372 » Pag 282 - 284

8.1372
282
284

282
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense februario, secunda indictione. Ante me siconem comitem et iudicem petrus
filius quondam machenolfi et itta uxor eius filia petri coniuncti sunt cum ursone filio quondam
petri et cum guiso filio quondam petri de loco pastorano. Et ipsi vir et uxor clarificaverunt
se communiter habere terram cum vinea foris hanc salernitanam civitatem in ipso loco pastorano,
quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte orientis
finis medium ribum et recte prope eum intra ipsam terram mensurati passi quinquaginta sex.
A parte septemtrionis passi quadraginta quattuor. Et revolvit in ipsam partem septemtrionis
passi decem et septem. Et revolvit in partem occidentis passi viginti duo. Ab ipsa parte occidentis
passi sexaginta quattuor. A parte meridiei passi sexaginta octo. Et ostenderunt duas
cartulas ex ipsa terra continentibus. Quarum prima scripta per petrum notarium sextodecimo
283
anno principatus suprascripti domni nostri gisulfi, mense martio, decima indictione, et in ea ursus
castaldus et iudex subscriptus est. Secunda scripta per ademarium notarium vicesimo anno
principatus ipsius domni nostri gisulfi, mense septembri, quintadecima indictione, in qua iohannes
iudex subscriptus est. Quibus ostensis dixerunt ipsi vir et uxor ex ipsa terra cum
vinea per iamdictas fines et mensuras et de reliquo quod suprascripte cartule continent,
quartam partem pertinere ipsi itte per suum firmum scriptum morgincap sibi datam ab eodem
viro suo alio die illorum copulationis. et tres partes pertinere ipsi petro. Et volentes ipsi vir et
uxor illud totum quod sibi ut suprascriptum est, dixerunt pertinere communiter venundare, fecerunt
notitiam duobus propinquioribus ipsius itte parentibus et in presentia ipsorum parentum
et mea ipsa itta violentiam se pati non reclamavit, nisi bona voluntate sua suprascriptam
quartam partem suam ex ipsa terra, quam ipse cartule continent, se dixit venundare; ut ab
hoc die omni tempore hoc quod vendiderit stabile debeat permanere, et ego in hac cartula
manus ponam qua iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribit. Et ideo ipsi
petrus et itta vir et uxor sicut eis congruum fuit bona illorum voluntate per convenientiam
per hanc cartulam communiter venundederunt ipsi ursoni et iamdicto guiso pro parte sua et
leonis et iaquinti et ursonis germanorum suorum filiorum ipsius petri de iamdicto loco pastorano.
Integram suprascriptam terram cum vinea per iamdictas fines et mensuras et integrum
illud quod extra iamdictas mensuras ipsis viro et uxori per suprascriptas cartulas habere pertinuit,
veluti ipse cartule continent cum omnibus que intra ipsam venditionem sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de via sua et cum suprascriptis cartulis. Ea ratione ut medietas
ex eo quod ipsi vir et uxor ut dictum est, venundederunt, semper sit in potestate ipsius ursonis
et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. et altera medietas
ex eo semper sit in potestate ipsorum germanorum, videlicet guisi et leonis et iaquinti et ursonis
et heredum eorum et liceat illos et illorum heredes de ea facere quod voluerint. Et
propter confirmatione huius venditionis communiter ipsi vir et uxor susceperunt ab ipsis
ursone et guiso statutum pretium auri solidorum quinquaginta, quorum quisque habebat tarenos
quattuor, in omni deliberatione. Et per convenientiam ipsi vir et uxor communiter guadiam
ipsi ursoni et iamdicto guiso pro parte sua et ipsorum germanorum suorum dederunt
et fideiussorem eidem ursoni et prefato guiso pro sua et illorum parte posuerunt semedipsum
petrum. Et per ipsam guadiam communiter obligaverunt se et suos heredes semper defendere
ipsi ursoni et eius heredibus et ipsis germanis et illorum heredibus in suprascripta
ratione integram suprascriptam terram per iamdictas fines et mensuras cum omnibus que
intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de via sua et cum suprascriptis cartulis
284
ab omnibus hominibus. reliquum aliud extra suprascriptas mensuras qualiter supra legitur
semper defendere omnibus suprascriptis et illorum heredibus in iamdicta ratione ab
omnibus hominibus, quibus per ipsos petrum et ittam et eorum heredes illud vel ex eo datum
aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit. et qui pro parte et dato illorum et
heredum eorum quascumque causationes ex eo ipsis suprascriptis et illorum heredibus preposuerint.
Sic tamen ut quando illi et illorum heredes ipsos petrum et ittam et illorum
heredes defensores de iamdicta venditione habere quesierint, dent eis suprascriptas cartulas
iusta ratione salvas habentes diebus sexaginta. Et per omnes vices ipsi vir et uxor et eorum
heredes integram suprascriptam venditionem, quemadmodum suprascriptum est, ipsi ursoni et
eius heredibus et iamdictis germanis et illorum heredibus defendant, obserbata omnia que suprascripta
sunt. Et post completos ipsos dies per omnes vices cartulas ipsas salvas quales eis
date fuerint, illis reddant. Et tribuerunt licentiam ut quando ipse urso et eius heredes et ipsi
germani et illorum heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se
defendere qualiter voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de ea ostenderint.
Et si sicut superius scriptum est, ipsi vir et uxor et illorum heredes ipsi ursoni et eius heredibus
et iamdictis germanis et illorum heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipsi vir et uxor communiter
obligaverunt se et suos heredes componere ipsi ursoni et eius heredibus et ipsis germanis
et illorum heredibus centum auri solidos constantinos et sicut superius scriptum est
adimplere. Et taliter pro parte ipsorum germanorum tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra sico comes et iudex.
Torna all'inizio