Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.682 » Pag 248 - 249

4.682
248
249

248
+ In nomine domini vicesimo sexto hanno principatus domni nostri guaimarii glorioso
principe, mense december, tertiadecima indictione. Ideoque nos mulier nomine senda filia
selicti relicta iaquinti filii machenolfi, et mari filius ipsorum iaquinti, et senda clarefacimus
comuniter abere una pecia de terra, nostra cum arbustis vitatis, ubi ad catamaurici
dicitur, cum grimoaldus cognatum et thio nostrum per hec finis et mensurie: a pars occidentis
fine via, sunt inde passi viginti et medium: a septemtrionis fine de consortibus
nostris, sunt inde passi quinquaginta unum: ab oriente fine nostraque mater et filium,
sunt indeque passi viginti unum: a meridie fine similiter de consortibus nostris, sunt inde
passi alii quinquaginta unum, totum ad iusto passum homini mensuratum; de hec vero
pecia de terra per iamdicte finis et mensurie nobis qui supra mater et filium inde est pertinentes
medietatem, et ipsius grimoaldi similiter medietatem; et congruum est nobis ipsa
nostra medietate donare ipsius grimoaldi cognatum et thio nostrum. Et ideo, sicut nobis
congruum est, bone nostre voluntatis, tamen ego nominate mulier per consensum et voluntatem
ipsius mari filius meus, in cuius mundium me subiacere palamfacio, ante presentia
249
mirandi iudici et alii testes per hanc cartulam nos supradicti mater et filius donamus
adque ad semper habendum confirmavimus tibi qui supra grimoaldi cognatum et
thio nostrum filium garofali tota et inclita ipsa nostra medietate de ipsa pecia de terra
per supradicte finis et mensurie, cum omnia intro se habentibus et suis pertinentiis, et cum
vice de via sua, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique heredibus, et cui cartula
ista in manum paruerit, eos habendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum
quod volueritis. Unde pro hoc donum vobis confirmandum iuxta legem launegilt
a te exinde recepimus duodecim auri tari boni in omnis deliveratione, sicut inter nobis
combenit; de qua nos supradicti senda et mari bone nostre voluntatis guadia tibi supradicto
grimoaldi dedimus, et mediatorem tibi posuimus gaudiosus filius gualperti; tamen
ipse gaudiosus est filius ursi gualperti; et per ipsa guadia etc. Statuta multa triginta
auri solidorum constantinianorum
. Et taliter scribere rogavimus te iohannes clericus et
notarius, hacto uius nucerie.
+ Ego qui supra mirandus iudex
+ Ego amatus.
Torna all'inizio