Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1021 » Pag 233 - 235

6.1021
233
235

233
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis, et quinto anno principatus eius capue et dux amalfi, et quarto anno ducatus
illius sirrenti, et secundo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni
nostri gisolfi eximii principis et dux filio eius, et primo anno ducatus illorum apulie et
calabrie, mense aprili, undecima indictione. Memoratorium factum a me alfanus filius
quondam leoni, eo quod ante subscripti idoneis testes per combenientia quam et per bolumtatem
et largietatem de heredes quondam lamberti comiti et adelberti comiti filii quondam
landoarii comiti tradidit michi at tenendum et pastenandum et laborandum praxi
presbiter et abbas ecclesie bocabulum sancti Nicola, qui constructum est super mare ubi
gallucantu dicitur, pertinentem ecclesie ipsa de predictos eredes lamberti comiti et de iamdictus
adelbertus comes de rebus pertinente hecclesie que esse bidetur in loco salictum;
una pecia de terra bacua per as fines et mensuras: de duobus latere est de longitudo ana
passi quadraginta, et capite a suptus est de latitudo ana passi decem mensuratum ad,
iusto passu hominis at de ex omni parte coniunctum estad rebus predicte ecclesie; in hoc
ordine ipse abbas michi tradidit, ut amodo et usque septem anni completi ego et meos
heredes ipsa rebus teneamus et dominemus, et fobee et omnes nostre utilitatis. iusta rationem
ibidem faciamus et abeamus, et totum illut pastenemus vinea de bono bitineo, et
ubi meruerit, illut cludamus, et annualiter totum illut studiemus et surgamus, ut bonum
pareat annualiter laboratum et cultatum et salvum illut faciamus et da parutus sit, ut binum
inde exierit, vel facere potuerimus, annualiter per bindemie faciamus scire ipse abbas
pro pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigat missum suum, et nos ante ipsum missum
234
illut vindemiemus et ad palmentum ibique illut procuremus, et quantum binum annualiter
inde exierit, vel facere potuerimus, annualiter totum illut demus in partibus predicte
ecclesie, faciendum quod boluerit; ad completi autem ipsi septem anni ego et meos eredes
habeamus in tota ipsa rebus infra iamdictas fines et mensurias binea de bono bitineo
hoperata, et cultata, et perfecta surta et salba, et impalata bona de bonos palos, sicut de
tantos annos locus ipse meruerit, et circoita clusa bona ubi meruerit, et totum illut remittamus
ad potestatem predicte hecclesie, faciendum quod boluerit, apsque contrarietate
mea et de meis eredibus; et pro taliter per bolumtatem et largietatem de predictos eredes
lamberti comiti et adelberti comiti ipse iamdictus abbas dedit et tradidit michi ibique
due pecie de terris bacibe pertinente predicte ecclesie per fines et mensurias; una de
ex ipse pecie de terra est de longitudo et latitudo ana passi biginti per partes in omni
loco, et ipsa alia pecia de terra est de longitudo ana passi biginti hocto per partes, et
de latitudo est de ambobus capite ana passi quatuor, et est de tribus partibus fine rebus
predicte ecclesie, et de uno latere sunt coniunte ad rebus meaque alfani; quod de ante
os tempore ipse abbas michi dedit, sicut mea et sua cartule continunt, quod per partes
exinde firmate abemus que scripte sunt per romualt notarium et a testibus roborate: mensurate
ambe iste pecie de terris ad iusto passu hominis. ideo, ut dictum est, ipse
ctus abbas per bolumtatem et largietatem de iamdicti eredes lamberti comiti et predicti
adelberti comiti dedit et tradidit michi ambo iste pecie de terris per iamdictas fines et
mensurias, ut amodo et semper ipsa rebus abeamus et possideamus cum omnia intro se
abentibus et suis pertinentiis et cum bice de via sua, et faciamus exinde omnia quod boluerimus,
absque contrarietate ipsius abbati vel de partibus prefate ecclesie vel cuiquam
hominibus, et semper abeamus ipsa iamdicta rebus defensata per ipsum abbas, vel de successores
suos, seu a partibus predicte ecclesie ab omnibus hominibus omnibusque partibus,
et non illut vel exinde nobis tollere aut contrare querat, et quando autem de iamdictis
rebus ego et meos heredes inde auctores et defensores esse boluerimus, potestatem abeamus
inde causare et finem facere, qualiter voluerimus, cum ista cartula et cum quale monimen
et ratione inde abere potuerimus. Nam, quando ipse abbas vel successores suos, seu
pars predicte ecclesie inde auctores et defensores quesierimus abere, ipse abbas vel pars
predicte ecclesie ipsa iamdicta rebus michi meique eredibus defensare ab omnibus ominibus
omnique partibus in omni ordine et ratione, sicut supra legitur. Tantum, si aliquando
tempore ego predictus alfanus et meos heredes ipsa iamdicta rebus daturam aut vindituram
abuerimus faciamus ipse abbas vel pars predicte ecclesie scire pro illut emendum per
tertio constitutum usque diebus triginta sex, et illut eorum demus ad iusto pretium quod
235
iuste fuerit adpretiatum per doctos et sapientes homines. Nam, si ante ipsa constituta cuicumque
illut dederimus sine illorum solutione per qualecumque ratione vel umano ingenium
ut de nostra potestatem fiat supstractum, tunc inclita iamdicta rebus perbeniant ad
potestatem predicte ecclesie, faciendum quod boluerit. de qua per combenientiam quam et
per bolumtatem de iamdicti eredes lamberti comiti et de iamdictus adelbertus comes guadia
michi ipse predictus abbas dedit et mediatorem michi posuit romoaldus filius quondam amati;
et per ipsa guadia obligavit se ipse abbas et successores suos vel pars predicte ecclesie
defensare michi meique eredibus ipsa iamdicta rebus in omni ordine et ratione, que
et qualiter superius dictum est. quod si taliter omnia, ut supra dictum est, ipse abbas vel
pars predicte ecclesie michi meique eredibus non adimpleberit et aliquit, de quod superius
legitur, remobere aut contrare quesierit, tunc per combenientia et per ipsa guadia obligavit
seipse abbas et sui successoribus, vel partibus predicte ecclesie, michi meique eredibus
triginta auri solidos constantinianos, et hunc brebem scripsi ego supradictus romualt notarius.
+ Ego romoaldus
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio