|  | 
 + In nomine domini Undecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
 mense octuber tertiadecima indictione. ideoque ego alfanus filius quondam petri de capazzana,
 sicut mihi congruum est, ante subscripti noviliores per hanc cartulam bona etenim mea bolumtate
 venumdedit tivi iohanni russi filio petri de rebus mea quod abeo in locum capazzana, ubi
 propio sabuculo bocatur finibus salernitana. infra finis illos tibi nominato iohanni russi venumdedit:
 de pede fine medio ribus qui dicitur sabuculo: de una parte fine tua que iohanni, quod paratum
 abeatis da iaquinto filio iohanni qui bocabad molle, et de super da ipsa fine tua rectum
 
 aspiciente per medio cristone et per ipso cristone saliente et coniungente per media serra: de
 super fine media ipsa serra, qui discernit a fine de hominibus de copercle: alia igitur parte
 medio ballitellu, et per medio ipso ballitellu descendente et coniungente in ipso ribus quod est
 priore fines. infra ipse finis inclitum illut tivi nominato iohanni venumdedit cum omnia infra
 se abentes omnibusque suis pertinentiis et cum vice de bia sua, ad securiter et firmiter amodo
 et semper tu nominatus iohannes et tuis heredibus, et cui cartula ista in manum paruerit, illos
 abendum, poxidendum, dominandum, omnia exinde faciatis quod bolueritis. et pro confirmandam
 et staviliscendam hanc nostra vindictio, nuc a presentis recepi a te nominatus iohannes
 emtorem nostrum auri tari boni biginti duo in omnes deliberationes, sicut inter nos combenit.
 finitoque pretium ipsum aput nos, es qua repromitto et bolumtarie mee guadia tivi dedit
 iamdicto iohanni; et per ipsa guadia hobligo me qui supra alfanus et meis filiis et heredes
 amodo et semper antistandum et defensandum tivi iamdicti iohanni russi et ad tuis heredibus,
 et cui cartula ista in manum paruerit, tota ipsa res infra ipse finis, cum omnia infra se abentes
 et cum vice de bia sua a pars uxori mee et ab omnibus hominibus omnique partibus. si autem.
 sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaverimus, vel si nos vel nostris heredibus quomodocumque
 per qualecumque ratione quesierimus illut vel exinde vobis tollere aut contrare, seu
 removere quesierimus et quodcumque causationes vobis inde emiserimus, primum omnium questio
 et causatio nostra et de meis filiis et heredibus sit exinde tacita et bacua; et per ipsa guadia
 hobligo me qui supra alfanus et meis filiis et heredes ad componendum tivi nominato iohanni
 russi et ad tuis heredibus, vel cui cartula ista in manum paruerit, triginta auri solidos costantinos
 et, sicut dictum est, per invitis illut vobis defensemus in suprascripta ratione. quando autem
 per bos bolueritis inde exe autores, potestatem et licentia abeatis vice nostra et de nostris
 heredibus in omnibus per bos ipsis exinde causare et finem facere, qualiter bolueritis, cum quale
 monimen et rationem exinde abere potueriti, et omnis legem et iustitiam exinde recipiatis et
 per bos ipsis siatis exinde auctores et defensores. nam, quando nos vel nostris heredibus quesieritis
 exinde auctores abere, ego autem et filiis et heredes meas antistemus et defensemus tivi
 tuique heredibus, et cui cartula ista in manum paruerit, inclita ipsa rebus infra ipse finis per
 illo hordine, sicut superius legitur, per suprascripta guadia et hobligata pena; et de suprascripta
 guadia, quod tivi iamdicti iohanni in suprascripto hordine dedit, mediatorem tivi posui me ipsum,
 et amodo appono et hobligo vobis ad pingnerandum, si exinde ad pingnerationem beneritis,
 omnis rebus nostra stavile et movile, quod legitimo et inlegitimo est ad pingnerandum. et
 tali hordine te alderissi notarium scribere rogavimus. actum salerno.
 + ego romoalt
 + ego maio
 + ego adelferi.
 |  |