In nomine domini nostri ihesu christi Anno incarnationis eiusdem Millesimo
centesimo nonodecimo Mense Augusti indictione duodecima. Ego
Emma comitissa Rogerii comitis filia Civitatis Severiane domina. una cum
filio meo domino Rogerio machabeo dum resideremus apud castrum civitatis
nostre sancte trinitatis veniens ante presentiam nostram frater hugo preceptor
sacre domus hospitalis Sancti Iohannis iherosolomitani humiliter rogavit ac
supplicavit ut per dei misericordiam et peregrinorum alentium ei terras sibi
adiacentia super flumen basenti in confines casalis Avinelle pro laborandum
194
deberemus tribuere. Nos vero eius supplicationibus inclinati humiliter et devote
petitioni eius voluimus satisfacere voluntati invenimus tandem quod medietatem
predictarum terrarum quas a nobis petebat pro indiviso pertinebant
monasterio sancti michaelis ex donatione quam sibi fecimus de medietate totius
redditus sancte trinitatis. Tunc accersiri fecimus dopnum Guarinum venerabilem
abbatem predicti monasterii ante presentiam nostram et rogavimus
eum ut intuitu dei amoris et nostri precaminis interventu terras predictas
quas prefato monasterio pertinebant predicto fratri ob reverentiam predicte
domus hospitalis tribueret ita tamen quod prenominatum monasterium voluimus
ut nullo modo patiatur aliquod detrimentum immo voluimus quod cambium
habeat in equivalenti melioratione. Tandem prenominatus vero abbas circumfultus
consilio posuit se in manibus nostris et dixit quod paratus erat facere
quicquid placuerat voluntati nostre. Tunc vocari fecimus dopnum Gaudium
venerabilem abbatem sancte marie de pestitio et hos magnates nostros videlicet
dominum Arnaldum et Simbardi filium dominum Robertum sancti Iuliani
dominum Goffridum puliniani aliisque subscriptis testibus ydoneis. et in presentia
nostra et predictorum testium dopnus Guarinus venerabilis abbas optulit
immo et tradidit per sacrum evangeliorum librum terras prenominatas.
videlicet medietatem quam dictum monasterium habebat pro indiviso nobiscum
et dedit in manu fratris hugonis predicti recipiente pro parte
supradicte domus hospitalis ut nullo adveniente tempore nec ipse abbas
nec etiam successores sui predictam traditionem infringerent vel evacuarent
set omni futuro tempore firmam et ratam haberent. Fines vero predictarum
terrarum sunt hii. Primus finis est ab area landonis que est subter
limes casalis avinelle ab ipso limite sicut descendit recte per menaiolam
et vadit in flumen basenti. Secundus finis est sicut descendit aqua
basenti usque ad arborem cruce signatum. Ego vero supradicta Emma
Comitissa una cum predicto filio meo coram predictis testibus obtuli et
tradidi per sanctum evangeliorum librum in manibus predicti dopni Guarini
venerabilis abbatis monasterii supradicti terras que sunt iuxta flumen
bradani et in concambium dedimus eidem quas terras tenebamus cum
predicto monasterio medietatem videlicet quam nos habebamus donavimos sibi.
Cuius fines hii sunt. primus finis est a subter rotella et ferit recte ad
195
viam que est subter mense imperatoris ex parte austri ubi est alius finis
ecclesie sancti salvatoris. secundus finis est sicut descendit ab ipso loco
et vadit recte per limitem qui est subter mense imperatoris. et vadit
recte usque ad mare et ad noscendum predictum limitem fecimus infringere
petras magnas signatas merco monasterii supradicti. Tertius finis
est sicut ascendit aqua bradani usque ad vadum lucturii ab ipso vero
vado ferit recte ad predictam rotellam infra hos autem fines de terris
supradictis sicut continet de fine in finibus obtulimus et tradidimus eidem
predicto abbati et suis successoribus et prenominato monasterio
sancti michaelis ad habendum dominandum possidendum et faciendum de
eis sicut placuerit voluntati eorum et nullo adveniente tempore neque
nos neque successores nostri aut heredes contra donationem ipsam retro
venire set semper firmam et stabilem omni futuro tempore habituram.
Et pro melioratione ipsarum terrarum dedimus prenominato abbati et
prefato monasterio textum evangeliorum cohopertum de argento et deauratum
per totum. Et fratri hugoni predicto precepimus ut omni anno
in festo sancti michaelis in mense madii deberet visitare monasteriam
supradictam videlicet in duobus iuvencis aut unum pultrum equinum. et
ipse prenominatus frater hugo obligavit se sollepniter pro parte dicte domus hospitalis
et successores suos coram nobis et coram ipsis testibus ad manus
predicti abbatis de visitando predictum monasterium ut est dictum. et
si nollent facere datio ipsa non teneat set in primo statu omnia redigantur
obligando etiam se et successores suos ut si contravenerint nos
et heredes nostri seu successores habeamus potestatem revocandi donationem
ipsam factam eidem hospitali et capiendi terras predictas ad
opus nostrum et monasterii supradicti si idem frater hugo et succesores
sui non visitaverint predictum monasterium cum duobus invencis vel unum
pultrum equinum ut est dictum et dictus abbas seu successores sui non
sint destituti a nobis vel heredibus nostris sive successoribus neque spoliati
umquam donatione quam sibi fecimus de terris predictis. Et ad maiorem
securitatem dicti abbatis idem frater hugo ostendit nobis et in publico
fecit legere quasdam litteras apertas sigillatas sigillo prioris et conventus
sacre domus hospitalis quibus commictebatur et mandabatur eidem fratri
196
hugoni quod posset obligare se et successores suos ac predictam domum
hospitalis ad omnia supradicta. et tam nos quam predicti testes vidimus
predictas litteras et cognovimus sigillum dicti prioris et conventus. Ad
huius autem rei memoriam et predicti monasterii cautelam presens instrumentum
inde fieri fecimus et alium consimilem etiam precepimus fieri
pro parte predicte domus hospitalis per manus iuliani notarii qui interfuit
anno mense et indictione pretitulatis et tipario domini viri nostri in
plumbo bullari fecimus et signum sancte crucis propriis manibus
subsignavimus.
+ Signum manus domine Emme Comitisse prescripte Comitis
Rogerii filie.
+ Signum manus domini Rogerii machabei prescripte comitisse filii.
+ Signum manus Arnaldi isimbardi filii.
+ Signum manus Roberti sancti Iuliani.
+ Signum manus Goffridi puliniani.
+ Ego Gaudius abbas sancte marie pesticii interfui.
+ Signum manus osmundi severiane.
+ Signum manus domini Roberti barrati predicte comitisse
comestabularii.
+ MARALDIZJ IUDEX QUI SUPRA ADVOCATUS.
|