Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1031 » Pag 250 - 251

6.1031
250
251

250
+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperatore augusto deo propitio
secundo hanno imperii eius, mense ianuario, undecima indictione. Ideoque nos qui sumus
nomine laudelgardo et teudemarl iudices, et iohanne filius iohanne capugrasso, qui sumus
commorantes intus cibitate luceria, eo quod intus cibitate luceria coram presentia sadelberto
magnifico iudice et aliis nobiliores hominibus qui hic supter conscripti sunt, quia pertinente
nobis habemus unam petiam de terra, que est de ipsa ecclesia sancti benedicti in locu supter
ipsa hecclesiam sancti iacobi apostoli et quia his dicta terra pro opus da ipsa sancta hecclesia
sancti benedicti vobis in unum bendere congruum est vestra congruitate vel necessitatem
exinde faceret. Sic nobis congruum et habtum videtur, bona etenim nostra bolumtate coram
presentia supradicti iudicis et aliorumque subscriptorum testium benumdedimus vobis
franco benerabilis abbas et magnardo presbiter ipsam dictam terram, quam superius patefecimus
251
nobis esse pertinentem que habet fines. De prima vero parte, quod est a fine de ipse
vinee de poto filio poterisi, inde sunt iustum mensuratum hominis mediocris persona passi
triginta, et sex. De secunda vero pars, quod est a fine de ipsa via plubica, inde sunt passi
quinquaginta. De tertia vero pars, quod est a medio limite fine ipsa terra de ipsa hecclesiam
sancti iacobi apostoli, inde sunt passi sexaginta et tribus. Da quarta autem pars fine ipse
vinee de ipsa hecclesia sancti iacobi, inde sunt usque in priores fines passi quadraginta
nobem. Inter iste namque finis et mensura que superius cernitur et legitur, de fine in
fine quantum infra claustrum est, ipsa iamdicta terra, unde nec nobis neque ab eredibus
nostris verum etiam neque ad nullum quempiam hominem ibi aliquit portio reserbabimus
requirendi. Set qualiter se iacet ipsa iamdicta terra una cum mediis limitibus
et cum biis et handita sua, necnon et cum viis omnibusque pertinentiis suis dedimus
vobis nominato franco benerabilis abbas et mayardo presbiter possidendam. De quo
pro constabilisscendam atque confirmandam vobis hanc nostram benditionem manifesti
sumus, quod a presente recepimus a vos nominati emtori nostri uno aureo solido constantiniano
scifato per caput, et ..... miliarensis ex rame bona; finitum dicimus
aput nos receptum habere ipsum pretium. Ea scilicet ratione, ut hamodo et semper
eadem nostram benditionem integram, sicut supra legitur, habere et possidere baleatis
et faciatis exinde que amodo vobis placuerit, sine contraditione nostra et de nostris
heredibus requisitione. Unde guadia nos vobis dedimus et mediatorem vobis posuimus
... et obligamus nos et nostris heredibus vobis omnibus ut supra entori
nostri et ad vestris posterioribus, ut hanc nostram benditionem nos vobis ab omnibus hominibus
ab omnique partibus antistare et defendere debeamus illam vobis per inbitis; quod
si noluerimus, aut si nos ipsis per qualiscumque modis vel ingenium illam vobis retornare
aut remobere quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inanis et tacita
sint, et viginti aurei solidos constantinianos penam vobis nos et nostris heredibus componere
obligamus et in antea tacimus nos et contenti per imbitis maneamus in eadem guadia
et per districtum ipsum vestrum mediatorem, qui se tribuimus vobis ad pinerandum
omnia sua pinnera legitimam et inlegitimam tamdium, donec per inbitis adimpleamus vobis
ea que superius diximus, que te adelferi notarius hanc cartam venditionis scripsit et
interfuit. Actum in civitate luceria indictione feliciter.
+ Ego qui supra adelberto iudex
+ Ego caloleo teste
+ Ego poto teste.
Torna all'inizio