Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.239 » Pag 34 - 34

2.239
34
34

34
+ In nomine domini anno tricesimo quarto principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense magius nona indictione. memoratorium factu a me petrus presbiter et abbas ecclesie
sancti maximi, eo quod ante petrus castaldus, qui est unum de dominii ipsius ecclesie,
ibique stante alii testes per vona combenientia vone sue volumtatis uno tinore guadia
mihi dederunt roffus filius quondam guisenolfi et ildericus clericus filius quondam mirandi,
qui sunt socrum et genero, et mediatorem mihi posuerunt amatus filius quondam guisoni,
qui sunt abitatores de locum nuceria; et per ipsa guadia obligaverunt se, ut ubi potuerimus
nos solutionem habere a supradictus domnus gisolfus, illis autem plicarent se et plicarent filiis
suis, nomina illorum petrus et adelferi, et uxoribus illorum nomina grima et monda, qui
fuit filia ipsa grima petri filius senatori et ipsa monda filia garaldi; sicut diximus, plicarent
se cum ipsis filiis suis et ipse uxoribus illorum et uno tinore secundum legem facerent nobiscum
firme cartule vicariationis vone facte cum penis obligate de quinquaginta solidis de inclite sortionibus
illorum de rebus de locum nuceria, ubi residentes fuit petrus filius raudiperti; unde
pars ipsius ecclesie de rebus istius petri quartam partem tollere debet pro pars anghelsende, qui
fuit uxor eius, qui est ipsa rebus in eodem loco ante ecclesia sancti marcelli im partibus orientis,
sic firma cartula vicariationis de ipsa rebus, quod illorum ominibus est pertinentem, undecumque
de ipsa rebus, qui fuit ipsius petri im partibus iamdicte nostre ecclesie facerent, ut omni
tempore firmiter partibus nostre ecclesie illut haberent, faciendum quod voluerimus, et illut ibidem
defensarent omni tempore da omnis homines per supradicta obligatione, eo quod nos obligavimus
eorum dandum vicariationis una pecia de terra ipsius ecclesie quod habent in locum casole
. . . una parte ad finem ipsius ilderici coniunctum est. et si taliter omnia suprascripta
non adimpleverint in partibus iamdicte nostre ecclesie de ipsa rebus de ipso locum ante
ipsa ecclesia, et quodcumque causationes nobis vel in partibus ipsius nostre ecclesie inde preposuerint
quomodocumque, componere nobis et in pars ipsius ecclesie obbligaverunt se suisque
heredibus biginti solidos costantinos. et hunc brebem scripsi ego petrus notarius qui. interfui.
+ ego qui supra petrus.
Torna all'inizio