|
254
+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense martius, tertiadecima indictione. memoratorium factu a me urso atrianense
filius quondam lupeni, eo quod ante subscribti teste per unc scribtum per vona combenientia
trado ad tenendum et laborandum et frugiandum mulieris nomine grusa, que
fuit uxor iohanni nubidi, una clusuria de terra mea cum binea in locum beteri finibus
salernitane, quod ante os annos per firma scribtionem mihi venumdederunt predictum
iohannes et grusa duobus pecie de terris cum bineis in eodem loco veteri, sicud ipsa scribtio
continet qui scripta est per roderisi notario et aliis sufficienter roborata. Et ydeo per
bona comvenientia tradidi ad potestatem ipsius gruse ad laborandum una de ipse pecie per
ec finis et mensuras: ha pars orientis fine bia publica, unde axscendunt et dexscendunt
at mare, sunt inde passos quadraginta duo: halia quidem parte fine mea, sunt exinde
passos sexsaginta duo; et rebolbente in pars septemtrionis per fine mea sunt exinde passos
triginta usque ripa de predicto flubio: ha pars occidentis fine predicto flubio, sunt ab
ipsa parte rectum mensuratum passos quinquaginta; ex alia quidem pars rectum mensuratum
da ripa de ipso flubio usque ipsa priore bia passos sexsaginta octo. Ista pecia per iamdicte
finis et mensuras inclita ei tradidimus ad laborandum, eo hordine, ut amodo et diebus bite
255
sue potestatem abere ipsa terra cum binea, fobee et omnes sue utilitati iuxta rationem ibidem
facere, et omines ad laborandum ibidem mittere, et per tempum, quando meruerit, annualiter
tota ipsa binea laborare bona, sicud locus ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant;
et quantum frudium exinde fecerit et exierit, totum sue sint potestatis amodo et diebus bite
sue, faciendum exinde ipsa grusa de ipso frudium omnia quod boluerit, sine contrarietatem
vel requisitionem nostram vel de nostris eredibus: tantum potestatem et licentiam abeant
ipsa grusa et serbis suis, quando perrexerit ibique foras in ipsa rebus, in una de ipse
casis abitare et residere amodo et diebus bite sue, et causam suam mobilia ibi ponere:
tamen, ud parutus sit, et fecerimus nos vel nostros eredes in ipsa rebus, ubi boluerimus,
casa, tunc potestatem abeant ipsa grusa introire et abitare cum hominibus suis, quod secum
portabit, in ipsa casa frabita, quod nos fecerimus, introire cum causa mobilia et exire,
qualiter boluerit; et per tempum, de bindemie potestatem habeant ipsa grusa bindemiare
ibidem in palmentum nostrum, usque dum nos fecerimus nos in ipsa tradictione palmentum
frabitum coniunctum cum casa frabita, quod nos stetimus frabicare, ad abendum et
faciendum ipsa grusa et tenendum diebus bite sue; cannietum vero qui in suprascripta
tradictionem est, per tempum, quando meruerit, faciamus nos vel nostros eredes scire ipsa
grusa, ut dirigad ibi missos suos, et communiter abscidamus totum ipso cannietum, et
dibidamus ipse canne per medietatem. Ita, sic, ud iam supradiximus, abeant et deteneant
ipsa grusa in illo hordine et ratione diebus vite sue, sicud supra legitur; ad die bero hobiti
sui inclita supradicta tradictione per iamdicte finis et mensuras rebertar ad nostram
et de nostris eredibus potestatem, faciendum exinde omnia quod voluerimus. Unde in eo
hordine per vona combenientia secundum lex et consuetudo nostre romanorum guadia mihi
ipsa grusa dedit una cum iohanne atrianense adbocatore suum filium mauroni, et mediatorem
mihi posuit predictum iohannes atrianense filius predicti mauroni; et per eadem guadia
obligavit se ipsa grusa, ud si aliquit de omnia suprascripta diebus vite sueque gruse
quesierit exinde remobere aut contrare, tunc per vona combenientia per ipsa guadia obligabit
se ipsa grusa ad componendum michi meique eredibus auri solidos constantinos,
et ipsa casa, quem nos stetimus frabicare ipsius gruse, sicud prelegitur, frabicemus
nos illam bona ad calce et petre de longitudo pedes quadtuordecim, et lata pedes decem,
ad iuxsto pedem manum omini, et abeant et deteneant ipsa grusa ipsa casa, sicud supradiximus,
per suprascripta guadia et obligata pena. Et ego alderissi notarius unc brebem
scribsi et interfui.
+ Ego guido
+ Ego petrus.
| |