Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.42 » Pag 163 - 166

1.42
163
166

163
+ In nomine Domini. Vicesimo octabo anno principatus domni Paldolfi
gloriosus princeps, mense iunius, sexta indictione. Ego Pretio filius quoddam
Ildemanni declaro me abere rebus in loco Vicopennole et per alia singnula loca
164
in pertinentiis de comitatu de Abellino et casa fabrita foras ipsa Pusterula
uius civitatis Abellini, pertinentem michi da Mundi, filio Minuti, sicut una
mea inde continet cartula, quod aput me firmatam reteneor. Modo vero congruum
michi est ipsam rebus de iamdicto loco Vicopennole et de alia singnula
loca de pertinentiis de comitatu de Abellino cum ipsa portionem meam
de ipsa casa fabrita foras ipsa Pusterula uius civitatis Abellini cum ipsa cartula,
ut supradiximus, qui michi est pertinente da supradicto Mundi, qui fuit
socerum meum, illut donare Iohanni filio Angeli presbiteri; nam et ego mulier
nomine Amata, filia supradicti Mundi et qui sum uxor predicti Pretii, declaro
me abere quartam partem in ipsis rebus de iamdicto loco Vicopennole et per
alia singnula loca de pertinentiis de cc mitatu de Abellino et in ipsa casa fabrita
foras ipsa Pusterula uius civitatis Abellini, qui fuit supradicti Mundi genitori
meoque Amate, pertinentem michi da supradicto Pretio viro meo per ipsum
scriptum morgincapht, quod aput me firmatum reteneor alia die nostre
copulationis secundum legem ab eo michi emissum adque firmatum, et congruum
michi est similiter illut donare prenominati Iohanni. Ideo ego prenominata
mulier nomine Amata fecit notitia supradicti Pretii vir et mundoalt
meum, in cuius mundium me subiacere congnosco, ut iusta legem michi consentirem
ut ec mea donatione firmiter permanere, ille nanque preces meas veningne
exaudibit, sicut ego eum deprecabit et iusta legem michi consensit, et
dum taliter me audixet pro firmam stabilitatem interesset rogavimus Aldemari
iudice et aliis noviliorum subscriptorum testium, ut ipsa nostra donatio semper
firmam et stabilem esset permaneat. Quapropter nos supranominati Pretio
et ego mulier nomine Amata, sicut nobis congruum est, vone etenim nostre
voluntati et ego predicta mulier una per consensum et voluntate predicti
Pretii, vir et mundoalt meum, et per eadem cartula ambo unanimiter pariterque
consensum donavimus tibi prenominati Iohanni ipsam rebus de iamdicto loco
Vicopennole et per alia singnula loca de pertinentiis de comitatu de Abellino
et ipse portionis nostre de ipsa casa fabrita foras ipsa Pusterula cum ipsa cartula,
ut supra diximus, illut tibi Iohanni donavimus; et sunt casis, curtis, ortalis,
vineis, vinealis, campis, silbis, pascuis, cultum vel incultum, omnia et in
omnibus de quantum quantoque michi prenominati Pretii est pertinente da
supradicto Mundi, qui fuit socerum meum, et michi prenominate mulieris
est pertinente de ipsis rebus, qui fuit supradicti Mundi genitor meus da supradicto
166
Pretio viro meo per supradictum scriptum morgincapht; sic illut tibi
prenominati Iohanni donavimus, sicut in ipsa cartula legitur, ut supradiximus
et quod tibi similiter ipsa cartula donavimus; tantum exinde esseptuabimus,
quod tibi Iohanni non donavimus, ipsa casa fabrita foras ipsa Pusterula, quod
venumdata abemus Amati et Gaugi germani et filiis Petri, et duobus pecie de
ipsis rebus de Vicopennole, quod venumdata abemus Madelfrid comiti filio vone
memorie Adelferi qui fuit comes, nam ipso alio quomodo in ipsa cartula
legitur, ut supradiximus, totum adque integrum illut tibi Iohanni donavimus,
ad semper abendum et possidendum, tu qui supra Iohannes quam et
tuis heredibus et faciendum exinde omnia quomodo et qualiter volueritis
sine contradictionem nostra et de nostris heredibus aliquam requisitione,
et pro anc nostra donatione confirmandum adque constabilisscendum continuo
recepimus pro vice tuaque Iohanni iusta lege da Raimelfrid subdiacono
et notario launegilt mantellum unum et tari aurei numero sideci, que inter
nobis conbenit; finita est ipsa nostra donatio. Et unde obligamus nos supranominati
Pretio et ego mulier nomine Amata, una per consensum et voluntate
supradicti Pretii vir et mundoalt meum, obligo me et nostris obligamus
heredibus tibi prenominati Iohanni et ad tuis heredibus obligamus nos, quod
si aliquando tempore eadem nostra donationem, uti prelegitur, retornare aut
remobere quesierimus per qualiscumque inbentam rationem aut si illut
tibi et ad tuis heredibus da omnes homines non defensaberimus ab omnibus
hominibus ab omnibusque partibus non defensaberimus; ideo ante omnia
et decem solidi aurei constantinati nos supranominati et nostris heredibus tibi
prenominati Iohanni et ad tuis heredibus per eadem cartula componere obligamus,
et in antea per invitis semper tacitis et contentis permaneamus, adque
per invitis illut vobis defensemus, sicut supra vobis obligati sumus per supradicta
obligata pena. Quod te Raimelfrid subdiaconum et notarium scribere
rogavit in Abellino, mense et indictione. Feliciter.
+ Ego qui supra Aldemarius.
+ Ego Ioannes.
Torna all'inizio