|
177
+ In nomine Domini. Vicesimo tertio anno principatus Salerni domni nostri
Guaimari et tertio anno principatus eius Capue et ducatus eius Amalfi et
secundo anno ducatus illius Sirrentum glorioso principis, mense magius, nona
indictione. Ante me Lando castaldum causabit Iubianu de locum Sanctum
Marcianum, Iilius quondan Ursi, cum Petrus, filio Guisoni, de locum Faiana.
Dicebat ipse Iubianum ut ipse Petrus et ominibus suis malo hordine het sine
ratione introisset in rebus ipsius Iubiani, quod dicebat abere in locum Akcara
et in locum Baniara, et fobee ibidem fecisset et frudia inde tulisset; quo audito
ipse Petrus responsum eidem Iubiani retdidit, dicendum ut in ipsum
locum Acciara et Baniara cartule inde abere, quod ostendere poteret. da partibus
178
ipsius Iubiani; et ibique ante nostris presentiis ostedit ipse Petrus due
cartule et eum relegere fecimus. Una ex ipse cartule est continentes de... Alia
cartula de ... Cum autem supradicte cartule fuerunt lecte, interrogabimus
ipsum predictum Iubiano si berace sunt ipse cartule aut non; ipse Iubiano dum
taliter audientes dixit in omnibus que continet ipse cartule berace sunt et nullo
modo remobere aut retornare quesierint per nullam quoque inbenta ratione;
exinde pro taliter per vona combenientia guadiam ipse Iubiano ipsius Petri
dedit et mediatorem inde ei posuit Petrus, filium quondan Iaquinti, abitatorem
de ipsum locum Barbacianum et per ipsa guadiam obligavit se het suis
eredibus, ut si amodo in antea qualecumque tempore de ipse supradicte cartule
ipse Iubianum vel suis eredibus cum ipso Petrus vel cum suis eredibus
causare aut contendere presumserint per qualecumque inbenta ratione per ipsa
guadiam obligavit se et suis eredibus at componere ipsius Petri vel at illius
eredes triginta auri solidos constantinatos et tacitum et bacuum inde manere,
et tacere faciant omnes omines omnique partibus, qui pro illorum parte inde
emiserint aut preposuerint quodcumque causationes per supradictam guadiam
et obligata pena. Et taliter pro pertuam securitate ipsius Petri et de illius eredes
oc scribere fecimus te Petrus protonotarium. Actum Nucerie.
+ Ego qui supra Lando.
| |