Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.471 » Pag 17 - 18

3.471
17
18

17
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri iohanni et sexto anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense agustus septima indictione. memoratorium
factum a nobis dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie pertinentem
supradictis domni principibus de intus anc cibitate, et teudericus advocatorem ipsius ecclesie,
eo quod ante subscripti idoneos testes tradidimus ad tenendum et lavorandum sellicti presbiteri
et abbati ecclesie sancte marie de locum pastoranum et iaquinti filio iohanni, qui sunt
thio et nepotes, et iohanni clerico filio stabili de terris, quod ipsius ecclesie supradicti domni
principi abet in lucania ulter flubio silesone ubi ad ipse serre dicitur, per finis et mensurie:
de una parte fine bia que vadit ad sanctum benedictum, indeque sunt passi quadrigenti
decem: de capite similiter fine bia que deducit per media serra ad ecclesia sancti pauli, indeque
sunt passi quingentos octuaginta quadtuor: de alia parte fine rebus episcopio pestanu,
sicut termiti ficti sunt, et inde sunt passi duocentos octuaginta: et de pede fine rebus supradicti
domni principi, sicut ipso ribus decurrit, et per ipso ribus saliente et rectum pergente
per rebus predicti principi usque ipsa bia que venit da ipsa ecclesia sancti venedicti quod est
priore fines, et est per mensuria per tota ista fine a fores ipso ribus rectum mensuratum passi
18
mille centum sex, totum mensuratum ad iusto passum. ideo infra supradicte finis et mensurie,
sicut diximus, de ipse terris tradidimus eorum ad laborandum da terris supradicte ecclesie,
quod retinet aczo, sicut ribus discernit, et usque ad alie terris ipsius ecclesie quod retinet
iohannes sarracenu, sicut et inde ribus decurrit, et de pede fine rebus predicti principi,
sicut ipso ribus decurrit: de capite fine ipsa bia que badit ad sanctum paulum. de istut inclitum
illut eorum tradidimus: ego supradictus abbas medietatem, et ego nominatus teudericus
medietatem, quod in veneficium teneo da pars predicte ecclesie; in hoc hordine, ut amodo
et usque sex anni completi vestre potestatis illut tenere et dominare, et sue utilitatis ibidem
facere, et per annum acto tempore tote ipse terris arare et conciare bone, sicut meruerit ad
seminandum, et in medietate de ipse terris ego nominatus teudericus ibique dare eorum tertiam
pars de semente que illis quesierit, het illis due sortis, et tota ipsa semente illis seminare
iusta ratione, et ad studiandum et ad metere ego nominatus teudericus mittere in ipsa
medietate tertiam pars, et illis totum ipso aliut faciant, et toti ipsi labori illis adunare ad aira
et tritulare, et omnis victum et quicquit ibidem fecerit da ipsa medietate, ibique ad aira deant ad
pars mea que teuderici una tertiam pars; et de ipsa alia medietate, quantum bictum et quicquit
inde exierit, deant ad pars mea que abbati una quartam pars, quando nos inde scire fecerit,
et totum ipso aliut in vestra sit potestatem, faciendum que volueritis, ita ut totum ipso
victum nostrum et illorum, si nos voluerimus, adunatum inde adducamus in ec cibitate: ad
completo ipso constitutum ipse terris cum magisi ad potestatem ipsius ecclesie remittant. unde
in eo hordine guadia nobis dederunt et mediatores nobis posuerunt ipse iaquintus pro se
et pro toti ipsi alii; et per ipsa guadia obligaverunt se et suos eredes, ut si aliquit de ec omnia
suprascripta quesierit remobere aut contrare, et talia mihi nominato abbati vel in pars
predicte ecclesie et mihi teuderici non adimpleverit, tunc per ipsa guadia componere obligaverunt
se suosque eredes nobis vel in pars predicte ecclesie biginti auri solidos costantinos.
tamen, si ego nominatus teudericus infra ipso constitutum ipsa medietate perdiderit, non siamus
inde eorum culpabiles; set ego nominatus abbas inclite ipse terris usque ipsi sex anni
illorum defensemus in illo hordine et ratio, sicut illorum brebem est continentem. et hunc
brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui.
+ ego petrus
+ ego ademari notarius me subscripsi.
Torna all'inizio