Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.552 » Pag 379 - 381

5.552
379
381

379
Anno Incarnationis domini nostri ihesu christi dei eterni. millesimo
centesimo quartodecimo. mense magio. septima indictione. Ego Urso filius
iohannis de li muti de civitate bari. iunxi me in convenientia cum leone
fratre meo. et divisimus inter nos hereditatem quam habemus in loco petrineae.
et in loco vulpicclano. et fecimus inde duas sortiones. De quibus
placuit nobis ut ipse leo frater meus acciperet inde unam quam elegit.
Et statim ante presentiam nobilium hominum testium subscriptorum. Per
fustem tradidi eidem leoni fratri meo in ipsa sortione sua. una corrigiam
clausureae de vineis olivis atque pomis. quam habemus in ipso loco petrineae.
et est corrigia ipsa tota per longitudinem de sole in sole. per hos
fines. Primo fine ab oriente extra parietem est via publica. Secundo fine a
meridie a mediis signaidis petris fictis sicut descendit in occidente et advolvit
in septentrione. et regirat in occyedente est alia sortio et corrigia
predicte clausureae que mihi in sorte venit. Tertio fine ab occidente extra
parietem est clausura de filiis angeli salarii. et quomodo advolvit parum in
parte orientis et regirat in parte septentrionis extra parietem est clausura
heliae et palmae fratrum filiorum cristiani. Quarto fine a septentrione extra
parietem est clausura sancti benedicti. et sicut advolvit in parte meridiei
extra parietem est via publica. et quomodo regirat in parte orientis est
curtis nostra comitis extra parietem. Quam et tradidi ei in hac sortione
380
de ipsa hereditate quam habemus in predicto loco vulpicclano unam peciam
de vineis desertis que est per hos fines. Primo fine a parte orientis a medio
pariete est pecia de terris que michi venit in sortione. Secundo fine a meridie
extra parietem est terra seniorelli taroniti. et kiri andreae stlantamonis.
Tertio fine ab occidente extra parietem est clausurella stephani tarentini.
et in antea extra parietem et carbonario contangit aliquantulum
de terra seniorizzi petalarii. Quarto fine a parte septentrionis sicut vadit
per caput de ipsis vineis desertis in parte orientis a mediis signaidis petris
fictis est ipsa alia sortio ipsius hereditatis. Infra hos autem fines. dedi
et tradidi eidem fratri meo predictam sortionem quam sibi elegit unam cum
superioribus et subterioribus suis et cum trasitibus et exitibus suis et cum
omnibus in se habitis. Ea ratione. Ut amodo in antea sit in potestate
et dominatione sua et suorum heredum ad habendum et dominandum possidendum
frugiandum. et omnia exinde faciendum ut eorum fuerit voluntatis.
sine requisitione et contrarietate mea et meorum heredum. Et ego et mei
heredes stemus in traditione et divisione ista. et non habeamus potestatem
iamdictam sortionem eis levare et contrare vel aliquid eis exinde subtrahere
et minuare per nullum ordinem. aut aliam divisionem exinde querere
ad faciendum per ullam rationem. Insuper defensores eis inde maneamus
ab omni nostro debito servitio et religatione et ab omni humana persona
que pro parte nostra sortionem istam vel partem eius eis levare seu minuare
voluerit quomodcumque. ut a nostra parte securi et quieti et sine
omni damno semper exinde maneant. Et hoc stetit inter nos ut ipse leo
frater meus et sui heredes teneant et frugient unum anglonem qui venit
mihi de ipsa clausurea. que est iuxta ipsa viam et iuxta trasitum et
exitum pro parte quam habet zita domna que fuit. uxor dalfoy barbani
nostri in sortione ipsius fratris mei. et ubi comparaverit ab ipsa zita domna
ipsam partem suam quam ibi habet. ego vel mei heredes . . . . . . . . fratri
meo vel suis heredibus decem solidatas de solidis bonis ana tres mille per
solidatam. et sic ipse frater meus vel sui heredes remittant aput nos
ipsum anglonem. qui est per longitudinem de sole in sole pedes nonaginta.
et per latitudinem usque ad fictas quas modo ibi fiximus pedes decem et
octo. Et si a modo ad unum annum expletum una quelibet de predictis
duabus sortionibus melius apparuerit esse quam alia ut ipse cuius fuerit
381
ipsa melius sortio refundat ad alium de eadem re secundum arbitrationem
sapientum hominum. deum timentium. Et talis est ipse pes ad quem mensuravimus
ipsum anglonem qualis est a primo virgulo unde incipit anno incarnationis.
et usque in medietatem crucis que facta est pro signo in sinistro
latere huius cartule. Super hoc autem ego predictus urso. Bona mea
voluntate. coram ipsis testibus. Vuadiam eidem leoni fratri meo dedi. et
mediatorem ei posui me ipsum. Eatenus: ut ego et mei heredes faciamus
et adimpleamus sibi et suis heredibus omnia qualiter pro ordine supra
leguntur. Et si taliter eis non fecerimus et adimpleverimus et per causationem
vel per legem eos inde miserimus demus eis penam aureos
solidos centum. et totidem in publico. et invito compulsi adimpleamus
eis omnia que supradicta sunt. Quam Rem ego qui supra Urso eidem Leoni
fratri meo et suis heredibus tribui potestatem pignoris sine appellatione
causam . . . et meorum heredum ubicumque invenerint legitimi et inlegitimi.
donec que dicta et scripta sunt supra per ordinem eis adimpleamus in prefinita
ratione. nulla eis calumnia de pignore existente. Et hanc cartulam
scripsit gallicanus protonotarius qui interfuit.
+ Ego nicolaus testis sum.
+ Ego petracca testis sum.
Torna all'inizio