Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A3 » Pag 148 - 149

6.A3
148
149

148
In nomine domini nostri ihesu christi. vicesimo tertio anno principatus
domini nostri paldolfi et octabo anno principatus domini landolfi gloriosis
principibus mense februario nona indictione. Ideoque ego lando filius
bone memorie atenolfi que iaquintu clamabatur. Sicut michi aptum et congruum
est per hanc cartula benundedi vobis angeli abitante propincu ecclesia
sancti prisci et filii quondam lupenolfi. hoc est una petia de terra
mea quem abeo propincu iam dicta ecclesia sancti prisci et terra ipsa nominatur
at pratu que habet fines terra ipsa ab uno latere et uno capite.
via publici. aliu latu tenet in terra Iohanni magistri. aliu caput tenet in
terra ecclesia sancti agusti abet per singula latera in longum passos
centum biginti et sex et per singula capita pertrabersum abet passos
biginti et nobem. Ad mensuram de passo landoni seniori castaldi est
mensuratum. hec autem petia de terra qualiter superius per finis indicata
et mensurata est. una cum arbores et cum omnia ibi intro habentibus
subter et super. et cum bia sua ibidem intrandi et exeundi. Cuncta et integra
ipsa vobis qui supra angeli benumdedi at possessionem tuam et de
tuis heredibus ad abendum et possidendum et faciendum exinde omnia
que vobis placuerint. Unde infra supradicte finis et mensuris michi nec
uxori mee. nec alii cuilibet exinde nullam reserbabi. Set cunctum et integrum
vobis ipsos benumdedi ad possessionem tuam. et de tuis heredibus
ad abendum et possidendum et faciendum exinde omnia que vobis placuerint
sicut supradiximus. Et pro supradicta mea benedictione manifesto sum
ego qui supra lando benditor quia receptum ab eo pretium a te qui supra
angelum emtorem meum. oc est auri solidos biginti bonos bizantinos
completum bero pretium. ea ratione quatenus amodo et semper tu qui
supra emtor et tuos eredes firmiter abeatis et possideatis integra supradicta
mea benedictione. Et obligo ego qui supra lando me et meos eredes
vobis qui supra angeli et ad tuis heredibus integra supradicta mea bendictione
defendere et antestare amodo et semper a parte uxori mee et
ab omnibus aliis hominibus ab omnique partibus. Si autem non potuerimus
ipsas vobis defendi ut diximus primis vobis et ad vestris heredibus
me et eredes meos de colludio legibus iurare obligo et componere vobis
149
supradictum pretium duplum et duplo per appretiatum quod supradicta mea
benditio apud bos in edificio vel in qualiscumque parte remelioratam
paruerint. Nam si ego qui supra benditor aut meos heredes hanc benditionem
aliquando per qualemcumque ingenium digrumpere aut remobere quesierimus
aut si non vobis defenserimus et compleberimus omnia per ipsum ordine
si ut supradiximus tunc et supradicta dupla vobis componamus et iamdicta
benditio integra potestati vestre ammittamus ad semper abendam. et talis ego
qui supra lando benditor te Sichelcrit clericum et notarium scribere rogavi
+ caput.
+ ego qui supra adelmundus Iudex.
+ ego madelfrid.
+ ego lando.
+ ego madelfrid.
Torna all'inizio