Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.895 » Pag 37 - 38

6.895
37
38

37
+ In nomine domini Dei eterni Salvatoris nostri Ihesu Christi. Waimarius divina protegente
clementia langobardorum gentis princeps. Pro amore omnipotentis dei et pro salute
nostrae animae, nostraeque patriae salvatione, Concedimus in monasterio sanctae et
individuae quod situm est in cripta que est in pertinentia mitilianense, in quo
domnus adelferius venerabilis abbas et spiritualis pater et orator noster praeest, ecclesiam
sancti archangeli quae constructa est ultra fluvium tuscianum, cum codicibus et omni ornamento
ipsius ecclesiae, cum vineis et terris vacuis per has fines et mensuras. A parte meridie
incipiente a predicto fluvio tusciano et abiente in parte orientis rectum per terminos usque
ad sepem et deinde abiente iuita ipsam sepem similiter in parte orientis. Et revolvente
in parte meridie secus predictam sepem usque ad viam puplicam maiorem, sunt inde passus
ducenti decem. A parte orientis fine iamdicta via, sunt inde passi ducenti nonaginta
usque ad aliam viam. Et ab inde revolvente in parte orientis per ipsam aliam viam passus
quadraginta duo, deinde revolvente in parte septemtrionis circa finem de rebus nostri
palatii et circa sepem, quae discernit inter has res et res nostri sacri palatii, passus centum
usque ad aliam viam; Et exinde revolvente in parte occidentis per predictam aliam
viam passus decem et octo. Et ab inde revolvente in parte septemtrionis iuxta finem supradicti
nostri palatii, sicut sepis discernit, passus octoginta octo. A parte septemtrionis
transcendente iamdictam viam maiorem et abiente in parte occidentis per mediam sepem
et fossatum usque ad supradictum fluvium sunt passus centum quinquaginta: de aliis vero
partibus fine, sicut decurrit aqua praedicti fluminis. Hae autem supradicte mensure iusto
passu hominis mensurate sunt. Has omnes supradictas res cum predicta aecclesia sancti
archangeli, cum casis et cellis, et cum omni ordine et pertinentia ipsius ecclesiae, et cum
omnibus infra se habentibus et suis pertinentiis, qualiter per ipsas fines et mensuras circumdata
est, et cum vice de viis suis, sicut supradictum est, predicto monasterio sancte
trinitatis concedimus, ut amodo et deinceps per hunc nostrum roboreum preceptum cunctam
supradictam nostram concessionem predictus domnus adelferius abbas eiusque successores
habeant et possideant, et frudient, et de ipsis frudiis faciant omnia quae voluerint,
absque omni nostra nostreque reipublicae contrarietate. Et neque a nostris iudicibus,
comitibus, castaldeis, vel a quibuscumque agentibus, patiantur aliquam molestationem.
38
Sed perpetuis temporibus cuncta supradicta concessio permaneat in iamdicto monasterio
sanctae trinitatis. Tantummodo, si aliquando quecumque humana persona suprascriptum
monasterium sanctae trinitatis de dominio et defensione nostra nostraeque reipuplicae
quocumque modo subtraierit, tota supradicta concessio revertatur ad potestatem nostram
nostreque reipuplicae, faciendum exinde omnia quae voluerimus. Textum vero huius
nostrae concessionis in predicta ratione scribere precepimus tibi truppoaldo abbati et
scribe nostri sacri palatii de mense iulio indictione tertia, Anuloque nostro insigniri iussimus.
Anno deo propitiante nostri principatus septimo decimo.
Torna all'inizio