Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.817 » Pag 179 - 180

5.817
179
180

179
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimari filii domni guaimari,
gloriosi principibus, mense magius, duodecima indictione. memoratorium factum a me
musandus domini gratia abbas monasterii sancte sufie, que dedicata est intus anc salernitanam
cibitatem que fuit guaiferi filii quondam guaiferi comiti, eo quod ante subscripti
testes per vona combenientia tradidit petro et iohanni germani filii quondam iohanni de
una pecia de terra cum vinea, et bacibu, et arbori de arbustum, et castanietum, quod pars
ipsius monasterii abet in locum silia in ista parte flubio pecentino per fines et mensuria:
da parte orientis fine bia, inde sunt passi centum quadraginta sex: a meridie fine bia,
inde sunt passi quadraginta duo: ab occidente fine media sepe, inde passi centum biginti
quadtuor: a parte septemtrionis fine predicti monasterii, inde sunt passi sexaginta duo,
totum ad iusto passum ominis mensuratum; ideo, ut diximus, quantum inde pertinet predicto
monasterio, totum et inclitum illut eorum tradidit in tali ordine, ut amodo et semper
ad sua et de suis eredibus sint potestatem illut tenendum, et fobee et omnis sue utilitatis
iusta rationem ibidem facere, et ibidem residere et abitare, et amodo, ubi meruerit
pastenare arbores et bites, et surgerent de bono vitineo et pomis, sicut meruerit, ut ad completi
autem duodecim anni abeant totum illut surtum arbustum et pomis et insitetum, totum
vonum surtum, et operatum, et cultatum, ut perfectum totum illut pareat factum, et
operatum, et cultatum, seum clusum, sicut meruerit. Et quando boluerit illis ipsa vinea inde
abscidere, et amodo per annum suo tempore totum illut de super et de subter laborare et
cultare et frudiare, sicut meruerit in ipso locum, ut per omnis annum bonum laboratum
et studiatum pareat, quatenus in melius proficiant et non dispereant, et salbum illut faciant,
et per annum de vindemie faciant scire nos aut pars iamdicti nostri monasterii, ut
missum nostrum illuc dirigamus, et illis totum illut suo tempore vindemiare, et poma inde
180
colligere, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum inter nos dibidamus per medietatem,
amodo et semper nos tollamus illut medietatem et illis medietatem; et ipsum missum
nostrum, dum ibidem steterit pro ipse vindemie, illis eum nutrire secundum sua possivilitatem
et palmentateca per annum nobis dare, sicut meruerit; de que per annum ibidem
seminaberit, deant inde nobis vel in pars ipsius monasterii inclita tertiam parte, due sortionis
inde sibi abere, et ipsa nostra sortione de ipso vinum illis per annum salbum portare
debeant usque ad cellarium nostrum de ipso locum et mitterent illut salbum in organea
nostra, que ibique eorum adsingnaberimus per vonum conciata, et studiata, sicut
meruerit, ipse insite et castanee per annum colligere et seccare bone, sicut meruerit, et
inclita medietate exinde ibique nobis vel in pars ipsius monasterii dare, et medietatem
inde sibi abere; et si ipsi germani vel illorum eredes rebus ipsa tenere et laborare noluerit
in suprascripto ordine da ipso constitutum in antea, tota suprascripta rebus bona
laborata, et cultata, et clusa remittant ad potestate ipsius monasterii, faciendum que boluerit,
et illis liceat inde exire cum omnia sua causa et ire cum illut, ubi boluerit. de qua
per bona combenientia guadia mihi ipsi germani dederunt, et mediatorem mihi posuerunt
ipsum petrus se ipsum et iaquintus germanus illorum; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta
viginti auri solidorum Constantini.
et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi
+ Ego ademari notarius me subscripsi.
Torna all'inizio