Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.968 » Pag 144 - 146

6.968
144
146

144
+ In nomine domini Vicesimo tertio Anno principatus salerni domni nostri guaimarii,
Et tertio anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi et surrenti glorioso princeps,
145
mense Ianuarius, nona Indictione. Ideoque ego Iohannes et gisolfus filius quondam accepti,
et imericus filius marconi, et dauferi filius quondam ciceri commanenti de locum furano,
ubi truncito dicitur, finibus campanie, Sicut nobis congruum esset bidetur, bone etenim
nostre boluptatis per hanc quoque bidelicet cartula ante subscripti testes benumdedimus
vobis alais et adelferi comitibus, germanis filiis quondam Imetanci comiti, Una pecia
de terra cum castanietum, qui esset bidetur in locum furano, ubi palmentara dicitur
finibus campanie, Coniuncta cum alia rebus vestra que habet finis et mensurie ea circumdant
de pars orientis passi triginta quinque: da pars meridie fine vestra qui supradicti
alais et adelferi comitibus, et. Inde sunt passi sexaginta septem: da pars occidentis sunt
exinde passi triginta quinque: da pars septemtrionis sunt passi septuaginta et quomodo se
coniunget in priore fine. Hec vero predicta pecia de terra cum castanietum, qualiter per
has finis declarabimus, et iusto passo hominum mensurabimus, tota et inclitam ad funditus
illam nobis alais et adelferi comitibus benumdedimus, cum bice de bia et andita sua,
et aquarum usis, et cum Inferius et superius, et cum omnia Infra se habentibus suisque
pertinentiis, amodo et semper vos vestrisque filiis et heredibus illos eos habendum, dominandum,
possidendum, retinendum, frudiandum et omnia exinde faciendum, de sicut
bobis vestrisque filiis et heredibus placuerit; et pro confirmandam et stabiliscendam hanc
suprascripta nostra binditione vobis vestrisque filiis et heredibus firmandum, nunc manifesti
sumus, quia in presentem recepimus nos qui supradicti a bos supranominati alais et
adelferi comiti emptori nostri statutum pretium, sicut inter nobis combenit, i sunt per
numerum hauri tari decem et opto; finitum dicimus habere pretium ipsum aput nos in
omnem deliberationem, ea quidem ratione, et per convenientiam vone nostre bolumptatis
guadia vobis dedimus, et mediatores posuimus cennamo filio iohanni et guandi filio garami;
et per eadem guadia obligabimus nos nostrisque filiis et heredibus, vobis predictis
vestrisque filiis et heredibus, Ut haec predicta nostra binditione, sicut prelegitur, ab omnibus
hominibus omnibusque partibus inantistare et defensare promittimus, adque obligabimus
da consortes et sortifices nostris, et a pars uxoribus nostris, et da omnes homines de
omnique partibus. Et quando per vos ipsis bolueritis exinde esset autori et defensori nostris
bicibus, licentiam et potestatem habeatis cum ista cartula et cum alio monimine et
ratione que exinde habere potueritis, In omnibus exinde causaret et finem faceret, qualiter
volueritis. Nam, quando nos et nostris filiis et heredibus autori et defensori quesieritis
habere, nos autem et illum vobis defensemus da omnes homines de ex omnique partibus.
Quod si taliter illum vobis vestrisque filiis et heredibus non defensaberimus et illum
vobis tollere, vel contrare, aut dismobere, aut retornare, aut quodcumque causationem vobis
146
Inde vel exinde preponeret, aut amittere quesierimus per qualibet modis vel Ingenio,
primis omnium questio et causatio nostra et de nostris heredibus modis omnibus adbersus
vos inde taciti et bacui remaneamus, et ad compositionem siamus nos nostrisque filiis
et heredibus obligati unusquisque ad componendum vobis alais et adelferi comitibus, vestrisque
filiis et heredibus, quinquaginta, haurii solidi constantini et que supra per Inbitis
vobis vestrisque filiis et eredibus adimpleamus et cartula ista binditionis in suprascripta
ratione omni tempore sit firma, quam te urso presbiter et notarius scribere rogabimus
intus locum truncito finibus campanie qui, interfuit.
+ ego iohanne presbiter uc me recolo esse
+ ego pando presbiter.
Torna all'inizio