Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.294 » Pag 104 - 104

2.294
104
104

104
+ In nomine domini anno quadragesimo quarto principatus domni nostri gisolfi gloriosi
principis et tertio anno principatus domne gemme uxoris eius et domni paldolfi optato eius filio,
mense octuber, quinta indictione. ideoque ego cicerus filius agorusi, dum te mulier nomine
iaquinta filia (deest nomen) ad meo sociabi coniugio, tunc in alia die nuptiarum ante parentes et
amicos nostros secundum ritus gentis nostre langobardorum per berbum et absolutionem ipsius
genitori meo et ipsum astantem, per hunc scriptum morgincaph confirmo adque trado
tibi predicte iaquinte uxori mee quarta enim partem de ex omnibus rebus substantiis meis, idest
casis et intrinsecus casis, territoriis, arbustis, vineis, abellanieta, olibeta, castanieta, quertieta,
campis, silbis, pratis, aquis, finis, biis, montibus, planis, movile, serbis et ancillis, animaliis
et de omnia et in omnibus, que nunc abeo et de paterna et materna substantia, et undecumque
mihi pertinet et pertinentes fuerit, de totum tibi predicte uxori mee quartam partem tradidi
in ea ratione, ut ab a odiernum die ad tua, que supra uxori mee, sint potestate faciendum
exinde iuxta legem omnia quod volueritis; et neque a me superius dictus cicerus viro tuo,
neque a nostris heredibus, neque a nullus quenquam hominibus abeatis exinde aliqua requisitione,
set perpetuis temporibus securiter eos abeatis. quod vero scriptum morgincaph in eo
ordine firmum permanead; quam te petrus notarius scribere rogavimus. actum salerno.
+ ego ioannes
+ ego arechisi notarius me subscripsi
+ ego radecisi
+ ego arechisi.
Torna all'inizio