|
225
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni
filii eius gloriosi principibus, mense iunius, sexta die intrante, tertiadecima indictione. ante
me ademari iudex coniunti sunt causatores ligori atrianense filius iohanni et ursus atrianense
filius mauri, ad faciendum inter se finem de terra cum casa fabrita et terra vacua ibi
coniunta intus hanc salernitanam cibitatem in vico sancte trefomee a suptus ripa que ibidem
226
est, unde ante os dies ipse ligori cum ipsum ursus causabit, ut malo ordine intrasset in
rebus et casis eius de intus hanc salernitanam cibitatem in vico sancte trefomee a suptus
ipsa ripa, et fobee ibi fecisset, et ipsa rebus et casis ei coutrasset. ipse ursus respondidit dicendum,
tenere terras et casis intus ec cibitate in vico sancte trefomee et a suptus ipsa ripa,
set nescire de quale terris et casis cum eum causabit, et inter se fuerunt guadiati pariter
pergere super ipse terris et casis cum iudicem et notarium; et ipse ligori monstrare ei de
quale terris et casis cum eum causabit, et per partes plicarent se cum suis rationibus et
iusta legem inter se exinde finem facere. nunc autem super ipse terris et casis perrexerunt,
et ipse ligori ipse terris et casis ei monstrabit; unde ipse ligori ostedit unum scriptum
sigillatum, et ipse ursus ostedit unum alium scriptum, et per partes manifestaberunt, ut plus
monimen exinde non abere. primum quidem relegere fecimus ipso scriptum sigillatum quod
ipse ligori ostedit; continebat, qualiter domnus paldolfus et paldolfus principibus concesserat
ligori atrianense filio quondam iohanni terra vacua in ipsa ripa de intus hanc salernitanam
cibitatem pertinentem palatio in vico sancte trefomee a super casa eius per finis: ab oriente
fine eius et leoni germani sui, et per ipsa fine saliente usque ipsa ripa maiore: a septentrionalis
fine ipsa ripa: ab occidente similiter fine eius: a meridie fine iohanni atrianense qui dicitur
spiczacanzone et de germano eius; cessante a casa eorum pedes quadtuordecim, et per eadem
fine exiente et coniungente ad fine ipsius ligori, per ipse finis inclitum illut ipsius ligori concesserat;
et aliut ibi continebat. ipso scriptum quam ipse ursus ostedit, clarificabat: quadragesimo
octabo anno principatus domni guaimarii principis et octabo anno principatus domni gisolfi
eius filio, mense iunius tertiadecima indictione. bonus diaconus et abbas ecclesie sancti petri
cappella palatii et ursus presbiter et notarius advocator eius, ante presentia dauferi et radelgrimi
iudicibus coniunti fuerat cum maurus atrianense filio iohanni qui vocatur spiczacanzone, ad
faciendum inter se finem de terra et casa et terra vacua uno teniente de intus salernitanam cibitatem
in vico sancte trefomie, ubi ipse maurus cum mastalo germano suo residentes erat, unde
ipse bonus abbas cum iamdicto suum advocatorem cum prefatus mauro causaberat, ut tota ipsa
casa, sicut edificata est, et ipsa terra vacua pertinentes esset ecclesie sancti mihaelis que supiecta
est in ipsa cappella, et inter se fuerant guadiati per partes inde ratione ostendere, et finem
inter se exinde facere; et iterum ante presentia eorum fuerat coniunti, et ipsi prefati iudicibus
interrogaberat ipsum bonus abba et predicto suum advocatorem, quale ratione inde habere, eam
ostendere; unde ipse bonus abbas cum iamdicto suum advocatore manifestaverat, ut pars ipsius
ecclesie nulla monimen inde non abere, set tantummodo censum exinde dedisset ipso genitor
predicti mauri, et ipse maurus in pars ipsius ecclesie. ipse maurus dixerat, ut ille et ipse
genitor eius per triginta annos illut tenuisset, et nullam censum inde in pars ipsius ecclesie
227
dedisset, et inter eis iudicatum fuerat, ut ipse maurus secundum legem iurare, ut ipsa casa,
sicut edificata est, et ipsa terra vacua ille et ipse genitor eius per triginta annos possedissent,
et nullum censum ad pars ipsius ecclesie inde dedisset, et pariter super ipsa terra et casa
perrexerant et monstraberat ipse maurus ipsa casa, sicuti edificata erat da andito qui est a
foris ipso pariete de fronte de ipsa casa et pergit usque alio andito, per memsuria pedes
quadraginta quinque et de longitudo usque ipsa ripa et de super fine ipsa ripa, et inde pedes
quadraginta quinque. de hec vero terra et casa, qualiter edificata erat, ipse maurus iuraberat
ad sancta dei evbangelia et dixerat, quia ipsa casa, sicut monstrabit et edificata est cum solo
terre et sedimen suam, et ipsa terra vacua cum ambus andita per ipse finis et mensurie,
sicut mensurata fuit ad manum ipsius dauferii iudici, sic illas ille et ipse genitor eius per triginta
annos possedisset et dominasset, et nullam censum in partibus ipsius ecclesie inde dedisset;
et ipse abbas cum ipso suo advocatorem per susceptum launegilt ad aliis sacramentale
eius ipsa sacramenta donabit, et ipsi nominati iudicibus, dum taliter ipsum maurus iurantem
audierat, iudicaberat, ut omni tempore ipsi nominati maurus et mastalo et eorum heredibus predicta
casa et terra per ipse finis et mensuriis securiter abere et possidere sine contrarietate pars
ipsius ecclesie et de eius rectoribus; et aliut continebat ipse scriptum, et scriptum erat per iohannes
notarius, et ibidem erat scripti dauferius et radelgrimus iudicibus, et petrus notarius, et
ipse ursus presbiter et notarius. cum autem ipsa scriptora fuerunt relecta, dixit ipse ligori, ut
ipse scriptum, quam ipse ursus ostedit, falsum esse, et ipsa terra cum casa, que ipsum scriptum
ipsius ursi continet, nunquam ille tenuisset aut dominasset. unde interrogabi ipsum ligori, si
potuerit per testimonia aut per qualibet rationem firmare, qualiter ille ipsa terra et casa tenuisset
aut dominasset. ille autem manifestabit, talia facere non potere: ipse ursus dixit, ut ipso
scriptum quam ostedit, veracem esse, et iusta legem illum adverare potere. Unde inter eis iudicabi
et utrisque illis guadiare feci, ut ipse ligori parare evbangelia et ipse ursus iusta legem
adverare ipso scriptum quam ostedit, et in ipsum sacramentum firmare, ut ipsa terra et casa
per expleta possessione tenuisset et dominasset; et ubi taliter inde iuraberit, tunc ipse ursus et
eius heredes omni tempore tota suprascripta terra cum casa per ipse finis et mensuriis, que ipse
scriptum eius continet, securiter et firmiter illut abere et possidere, et facere exinde omnia
quod volere sine contrarietate vel requisitione ipsius ligori et de eius heredes; unde ipse
ligori posuit mediatorem ursus atrianensis, qui dicitur boccabitellu, et ipse ursus posuit mediatorem
ursus filius mauri. et taliter scribere fecimus te aghenardus notarius qui iuterfuisti.
+ ego qui supra ademari iudex.
A tergo huius membranae haec sequuntur.
+ Cum autem ipse scriptionibus fuerunt relecte, dixit ipse ligori, ut ipso scriptum quam
228
ipse ursus ostedit, falsum esse et tota ipsa terra et casa per ipse finis et mensurie quam ipso
scriptum continet, nec tenuisset aut dominasset. unde interrogabi ego superius dictus iudex
ipsum ursus supsoscriptum, sicut continet, iusta legem adverare potere: ipse ursus dixit, ut
in omnibus, sicut continet, veraces esse et illum adverare potere. nos superius nominatus iudex
iusta legem iudicabi et utrisque illis guadiare feci, ut ipse ligori parare sancta dei evbangelia,
et ipse ursus secundum legem iurare, ut in omnibus, sicut continet ipso scriptum; veracem esse,
et ipsa terra et casa per ipse finis et mensurie tenuisset et dominasset; et ubi taliter iusta legem
cum suis parentibus exinde iuraberit ipse ursus, tunc ipse ursus et eius eredes omni tempore
tota et inclita ipsa terra et casa per ipse finis et mensurie, que ipso scriptum continet, securiter
et firmiter abere et possidere, et facere exinde omnia quod voluerit, sime contrarietate vel requisitione
ipsius ligori et de eius heredes.
| |