Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.34 » Pag 107 - 109

10.34
107
109

107
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense
maio tertiadecima indictione. Ante me Petrum iudicem Grusa filia
quondam Iannacii Atrianensis, relicta Marini Atrianensis,
coniuncta est cum Mauro monacho monasterii Sancte et individue
Trinitatis quod situm est foris hac Salernitana civitate, cui
domnus Leo venerabilis abbas preest, et priore ecclesie Beatis
Iohannis Baptiste pertinentis iamdicto monasterio, que constructa
est in Lucanis finibus ubi Tirisinum dicitur, et ipsa Grusa clarificavit
se habere quartam partem de terra vacua in eodem loco Tirisino,
quam totam dixit esse per fines et mensuras iusto passu
hominis mensuratas: a parte occidentis finis medio serrone qualiter
incipit ab area que de Petro Longo dicitur et vadit in partem
meridiei usque terra ubi ecclesiam Sancti Angeli edificata est;
ab ipsa parte meridiei finis ipsa terra Sancti Angeli sicut fossatum
discernit et finis media valle et finis medio vallone quod
de lu Gualdu dicitur, qui modicum discernit a terris cuiusdam
Landolfi cognomento Curialis, ex quibus nuper ipse Landolfus convenientiam
cum ipso Mauro coram me fecerat ut, si post eius hobitum
ipse terre per ipsum Landolfum vendite non fuissent, iam semper
omnes ipsas terras cum omnibus intro habentibus et suis pertinentiis
108
et cum vice de viis suis essent in ipso monasterio pro redemtione
anime sue et animarum suprascripti genitoris et genitricis
eius ad faciendum ex eis pars ipsius monasterii quod vellet;
a parte orientis finis alio vallone et secus eum mensurati
passus ducentos octoginta, et a completis ipsis passibus vadit in
medium cristonem et per eum ascendit in media serra montis qui
dicitur de Sancto Bonoso in eum locum ubi plures et magne sunt
lapides et abinde per mediam ipsam serram vadit in priore fine.
et sicut ipsi Gruse valde bonum esse complacuit, pro salute sua
per hanc cartulam optulit in ipso monasterio ipsam quartam
partem suam de tota predicta terra per iamdictas fines et
mensuras, cum omnibus intra se habentibus et suis pertinentiis
et cum vice de via sua, et cum muniminibus exinde continentibus.
ea ratione ut semper sit in potestate partium suprascripti monasterii
et licentiam habeat pars eiusdem monasterii de eo facere
quod voluerit; reliquas vero tres partes ex ipsa terra pertinent
parti ipsius monasterii per cartulas in quibus ego subscriptus
sum. et per convenientiam ipsa Grusa guadiam ipsi Mauro
dedit et fideiussorem ei pro parte ipsius monasterii posuit Iohannacium
qui dicitur Ioncata filium quondam Ursi, et per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere parti
ipsius monasterii ipsam oblationem ab omnibus hominibus et tribuit
licentiam ut, quando pars ipsius monasterii voluerit, potestatem
habeat eam per se defendere qualiter voluerit cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de ea ostenderit; et si sicut superius
scriptum est ipsa Grusa et eius heredes non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
componere parti ipsius monasterii triginta auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. suprascripta
fecit ipsa Grusa secundum legem et consuetudinem Romanorum
qua vivit. iamdicte terre suprascripti Landolfi sunt per
hos fines: desuper a parte meridiei finis via et finis sicut termini
fixi sunt; a parte occidentis finis medio suprano vallone;
a parte septemtrionis finis medio ipso vallone de lu Gualdu;
109
a parte orientis finis medio alio vallone, qui est propinquo monticulum
qui Modiolus dicitur. Et taliter tibi Iohanni notario scribere
precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio