Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.78 » Pag 191 - 195

10.78
191
195

191
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo octabo, mense martio quintadecima
192
indictione. Ante me Petrum iudicem Sergius Atrianensis filius
quondam Marini Atrianensis qui cognominatus est Curialis et Gemma
que est uxor sua filia quondam Petri coniuncti sunt cum
Constantino Atrianensi filio quondam Petri Atrianensis et ipsi
vir et uxor, Sergius et Gemma, clarificaverunt se habere terram
cum vinea et pomis, que est foris hanc Salernitanam civitatem in
loco Beteri ubi Scrofole dicitur, per fines et mensuras iusto passu
hominis hominis mensuratas: a parte orientis finis sicut
termini fixi sunt et passus triginta nobem; a parte septemtrionis
finis sicut medio rosaneo discernit et termini ficti
sunt et passus quadraginta unum et abinde revolbente et coniungente
ad finem heredum Lupeni passus quattuor, et abinde
per fines de ipsa heredes Lupeni pergente et coniungente ad
finem que fuerat Iohanni filii Constantini et per ipsa fine pergente
et coniungente ad ipsi priori termini et inde sunt passus
septuaginta tres et pedem unum. de tota suprascrpa terra cum vinea
et pomis per suprascriptas fines et mensuras, qualiter suprascriptum
est, quartam partem pertinere dixerunt ipsi Gemme per
datum suprascripti Sergii mariti sui et tres partes ipsi Sergio. et
ostenderunt octo cartulas ex eadem terra cum vinea et pomis continentes,
ex quibus prima scripta est per Nanterigari notarium in
anno vicesimo primo regni imperii domni Lodoguici imperatoris
augusti, mense septembri tertia indictione, que satis
a testibus roborata est. secunda scripta per Theodericum notarium
in anno quinquagesimo primo principatus domni Guaimarii
et decimo anno principatus domni Gisolfi filii eius, mense
martio prima indictione, in qua subscripti sunt Radelgrimus iudex
et Pando et Iohannes et Iohannes. tertia scripta per Iaquintum
notarium in anno tricesimo octabo principatus suprascripti
domni Gisolfi principis, mense septembri octaba indictione,
et in ea testati sunt Petrus et Ursus et Iaquintus. quarta scripta
193
per Petrum notarium in anno vicesimo octabo principatus ipsius
domni Gisolfi principis, mense augusto tertia indictione,
et in ea testati sunt ipse Radelgrimus iudex et Arechisi et
Ermetancus et aliis. quinta scripta per Constantinum notarium in
anno quadragesimo secundo principatus ipsius domni Gisolfi
principis et primo anno principatus domne Gemme uxoris
eius et domni Paldolfi optato filio eorum, mense aprili tertia
indictione et in ea testati sunt Iohannes et Ursus diacones et
Taurus clericus et primicerius et Lotherius clericus et medicus et
Simeon clericus. sexta scripta per Theodericum notarium in
anno tricesimo primo principatus ipsius domni Gisolfi
principis, mense maio sexta indictione, in qua testati sunt ipse
Radelgrimus iudex et Romoaldus notarius. septima scripta per
Iohannem umilem et scribam civitatis Amalfi temporibus
domni Mansonis gloriosi ducis et imperialis patricii anno secundo,
et quartodecimo anno domni Iohannns ducis filii eius, die
vicesima mensis ianuarii indictione tertia, Amalfi, que roborata
est per Sergium de domno Lupo de Sergio comite et Manso
filius Leonis de Mansone comite et Maurus filius Lennis de Mansone
comite et Leo curialis et Sergius filius Tauri de Sergio. octaba
scripta per Iaquintum notarium de quintodecimo anno principatus
domni Iohanni et decimo anno principatus
domni Guaimarii eius filii, mense iulio undecima indictione,
et in ea testati sunt Adenolfus et Radelchisi. cum autem ipse
cartule ostense fuerunt et lecte, ipsi vir et uxor Sergius et Gemma,
sicut eis congruum fuit, bona eorum voluntate per convenientiam,
per hanc cartulam venumdederunt ipsi Constantino filio
suprascripti Petri Atrianensis totam et integram suprascriptam terram
cum vinea et pomis, quam se ut dictum est clarificaverunt
habere per ipsas fines et mensuras qualiter prescriptum est, cum
omnibus que intro eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice
de via sua et cum suprascriptis cartulis. ea ratione ut integram
suprascriptam venditio quemadmodum suprascriptum est semper
194
sit in potestate ipsius Constantini et heredum eius et liceat illum
et eius heredes de ea facere omnia que voluerint; et propter confirmationem
huius venditionis ipsi vir et uxor, Sergius et Gemma,
susceperunt ab eodem Constantino statutum pretium auri solidos
tarenorum monete Amalfitanorum quinquaginta et tres in
omni deliberatione. et per convenientiam ipsi vir et uxor, Sergius
et Gemma, secundum legem et Romanorum eorum consuetudinem
guadiam ipsi Constantino dederunt et fideiussorem ei posuerunt Ursum
Atrianensem filium quondam Marini Atrianensis qui
dictus est de lu Iudice, et per ipsam guadiam obligaverunt se et
suos heredes semper defendere ipsi Constantino eiusque heredibus
integrum illud quod ei venumdederunt sicut suprascriptum est
ab omnibus hominibus. ea ratione ut, quando ipse Constantinus
et sui heredes ipsos vir et uxor et eorum heredes defensores de
eo abere quesierint, tunc per omnes vices ipse Constantinus et suos
heredes dent ipsis viro et uxori et illorum heredibus suprascriptas
cartulas iusta ratione salbas abendas per omnes vices diebus sexaginta,
et tunc per omnes vices ipsi Sergius et Gemma et eorum
heredes integrum illud quod ei venumdederunt sicut suprascriptum
est ipsi Constantino et illius heredibus defendant qualiter
suprascriptum est; et post completos ipsos dies per omnes vices
ipsi vir et uxor eorumque heredes cartulas ipsos iusta ratione
salbas quales eis date fuerint illis reddant. et ipsi vir et uxor tribuerunt
ei licentiam ut, quando ipse Constantinus et sui heredes
voluerint, potestatem habeant illud quod ei ut suprascriptum est venumdederunt
per se defendere qualiter voluerint cum omnibus
moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius
scriptum est ipsi vir et uxor, Sergius et Gemma, et eorum
heredes ipsi Constantino eiusque heredibus non adimpleverint et
suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes
componere ipsi Constantino eiusque heredibus centum auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
suprascripta vero fecerunt ipsi Sergius et Gemma secundum legem
et Romanorum eorum consuetudinem. et quod superius disturvatum
est ne noceat quia legitur in eo loco: "ea ratione ut quando ipse Constantinus
195
et sui", et quod superius inter virgulos scriptum est
legitur: "per fines et mensuras iusto passu hominis hominis
mensuratas", et quod in aliis locis superius disturvatum est in unoquoque
eorum legitur: "passu hominis".
SI D
Torna all'inizio