Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 2 » Arch. Capit. Arezzo Carte di S. Flora e Lucilla n. 583 » Pag 20 - 20

Arch. Capit. Arezzo Carte di S. Flora e Lucilla n. 583
20
20

405.
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ego abbas sanctarum virginum
Flore et Lucille, una cum camerario et sacristano eiusdem abbatie et cum aliis fratribus
meis, ita volo recipere a Comune civitatis. Volo quod personam meam et camerarii
et sacristani et aliorum meorum fratrum, tam monachi quam conversi predicte
abbatie, qui ad mandatum meum nunc sunt vel in antea erunt, custodiantur et salventur
ab hominibus civitatis: rationes et iustitie abbatie, quas nunc habet vel in
antea habere debet, et nominatim castrum sancte Flore et alios castellos, et terras abbatie
non tollere, non contendere, neque minuere; et non esse in consilio vel facto,
quod aliquis hec omnia aut aliquid de predictis rebus michi tollat vel contendat. Et
si quis vellet dictas res nobis tollere aut contendere vel minuere, homines civitatis
debeant abbatiam adiuvare ad recuperandas, et recuperatas ad retinendas in comune
et in diviso ad expensas civitatis. Hec omnia debeant homines civitatis observare nobis
et nostris successoribus contra omnem personam, excepto contra imperatorem et suos
certos nuntios, et contra eos ad mercedem clamando, sine fraude, de hominibus
meis, qui nunc in civitate sunt vel erunt; et debeant mihi tenere illum usum, quod
detinent bonis hominibus civitatis de eorum hominibus sine fraude. Campum et plateas
cum via sicura mihi, ut conventum fuit, dare debeant annuatim potestas vel consules
civitatis. Hec omnia iurare debeant; et insuper quod de meis negociis meliorem
consilium, quod cognoverint, ad eorum consilentiam mihi dare debeant; et credentiam,
quam eis per sacramentum dederunt, pandere non debeant. Et insuper de omnibus
rationibus meis, quas abeo vel abere debeo infra civitatem vel extra civitatem, unde
vobis per litteras conquestus fuero, sic exinde mihi teneamini, sicut ad unum de concivibus
vestris, facere rationem.
Torna all'inizio