Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.657 » Pag 206 - 206

4.657
206
206

206
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri waimari gloriosi principis,
mense iunius, decima indictione. Ideoque ego mulier nomine anna relicta cuidam
iohanni clerico de muntoru qui fuit filius grimi, sicut mihi congruum est, vona mea volumtate
per hanc cartam ante presentia rademprandi iudici et alii testes per largietate landoni
comiti nostro, quam et per voluntate landuli filius meus, in cuius mundium me palamfacio
subiacere, donavi adque ad semper abendum confirmavi tibi maioni presbiteri et abbati
hecclesie sancti maximi per vice iamdicte ecclesie inclita quarta mea, quod abeo in ipsa
pecia de terra, cum aliquanti castanei in eodem loco muntoru, hubi cirione dicitur, quod
modo per firma cartula tibi iamdicto maioni pro pars predicte hecclesie predictus filius meus
venumdedit per has fines et mensuras: da pars septemtrionis fine predicte hecclesie, sunt
inde passi nonaginta octo: de pede, quod est a parte occidentis, modicum pertangit in via
que in ista mea donatione intrat, ab ipsa parte abet passi sedecim: a pars meridie abet
passi nonaginta septem: a pars orientis abet passi triginta duo, totum ad iusto passum
homini mensuratum; de ec vero rebus infra supradictas fines et mensuras inclitam quartam
partem exinde tivi iamdicto abbati pro pars iamdicte hecclesie donavi, cum omnia infra se
habentibus et cum vice de via sua, ad securiter et firmiter amodo et semper pars iamdicte
hecclesie illut habendum, et omnia inde faciendum quod voluerit. Unde recepi a te iamdicto
abbate launegilt tari duo in omnes deliberationes, unde guadia tibi dedi et iuxta lex
nostre romanorum me ipsam quindiniiavi; et per eadem guadia etc. Statuta mulcta viginti
auri solidorum constantinianorum
. Et taliter scribere rogavimus te roderisius notarius,
actum salerno.
+ Ego qui supra ragemprandus iudex
+ Ego qui supra lando.
Torna all'inizio