Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.904 » Pag 52 - 54

6.904
52
54

52
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso
princeps, filii quondam domni guaimari principis, mense december, quarta indictione. memoratorium
factu a me truppoaldus dei gratia habbas scriba palatii ecclesie sancte marie
pertinente supradicto mangni principi et de germani eius et de eredes iohanni comiti
thio illorum, eo quod intus an salernitanam civitatem ante subscripti idonei testes, una
mecum adesse ademari notarius adbocatore eiusdem ecclesie tradidi, ad tenendum et laborandam
una clusuria de terra cum arbustu vitatum, et pomis, et aliquante quertie criscentii,
qui fuit de roma et modo est avitante de predicta civitate salerno, quod pars predicte
ecclesie abet in locum liciniano finibus salernitane, et est ipsa clusuria de ipsa
rebus per ec finis et mensuria: de capite fine bia qui discernit inter ec rebus et rebus
ecclesie sancti eustasii subgecta et pertinente predicte ecclesie sancte marie, inde passi
sexaginta: ab oriente fine bia commune, inde passi centum: a meridie fine media sepe et
termiti, et abinde rebolbente in ipsa pars meridie inde passi octuaginta, sicut per ista
parte media sepe discernit, et abinde rebolbente in parte occidentis, sicut medio carbonario
discernit, inde passi triginta septe, sicut aliqua parte finis ipsius ecclesie discernit: ab
occidente fine medio carbonario, inde passi centu sexaginta sei usque ipsa priore fine,
totum mensuratum ad iusto passum ominum inclitum illut ipsius criscentii tradidi ad
tenendum et laborandum: tantum inde sceptuavimus una peciola de terra in parte orientis
coniunta ad ipsa bia commune et ad ipsa media sepe, quod ego ei non tradidi, et est ipsa
peciola per mensuria per longitudo passi biginti et per latitudo passi quadtuordeci: ista
peciola per iamdicta mensuria ego ad mea reserbo potestatem, nam illut aliut, ut diximus,
ad tenendum et laborandum ei tradidi tali ordine, ut amodo et semper, nato nascentes,
ad sua et de suis eredibus esse potestate illut tenendum, et fovee et omnis sue
utilitatis iusta ratione ibidem faciant, et amodo ibide faciant et abeant redita bona, sicut
meruerit, et amodo et semper ibide residere et avitare, et omines ad residendum et ad
laborandum ibidem mittere, et totum illut per annos apto tempore de super et de subter
laborare et cultare, et vites tragere, et propaginare, et studiare, et circoitum illut, ubi
meruerit, cludere, et clusu et salbum illut abere, et infra tota ipsa mensuria de ipsa clusuria,
ubi meruerit, arbores et vites de bono vitineo ibidem plantare et surgere binum, sicut
53
meruerit, ut ad completi decem anni, ut amodo se compleant, abeant tota supradicta
traditione arbustum factum, et operatum, et cultatum, et studiatum, et clusu bonum, sicut
meruerit salbu, et abinde in antea omni tempore totum ipso arbustum de super et de
supter laborare, et cultare, et propaginare, seu studiare, et cludere, et salbum facere, et sic
per annos amodo et semper totum illut laborare et cultare, ut per omnis annum bonum
laboratum pareat, quatenus in melius proficiant et non dispereant; et amodo et semper
per annos de vindemie faciant scire me vel pars ipsius ecclesie, ut missum nostrum illuc
dirigamus, et quando meruerit, totum ipso arbustu suo tempore illis vindemiare et
poma inde colligere, quando meruerit, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum illis
dividere per medietate, seum et ipsa poma ipsum missu tollant exinde medietate, et illis
medietate: tantum ipsa nostra medietate de ipsa poma, quando meruerit, illis nobis adducere
debeant ic intus ec cives ad domus nostra cum sauma sua. Seu et tradidi eidem
criscentii alia pecia de terra, cum arbustum, qui est in pede de ipsa priore clusuria habinde
et usque ad bia qui ducit a super torum da mare, de quantu de ipso arbustu ipsius
ecclesie pertinet, ut diximus, ego ei tradidi, ut ille et suos eredes illut tenere et laborare
in illo ordine et ratione, sicut et ipso aliut ficum que per annum ibi sunt, ille colligant
et secchent bone, sicut meruerit, et medietatem nobis adducere, et medietatem sivi abere;
quertie que per annos ibi sunt, illis eos colligere et salbe ille ad ipsum missum nostrum
adsignare et dividerent ille per medietatem: nos tollamus ille medietatem, et illis medietatem,
et ipsa nostra medietate, quod nobis ebenerit de ipse quertie, illis adducere nobis
ic ad domus mea vel de pars ipsius ecclesie cum sauma sua; de que per annum ibidem
seminaberint, deant inde ad pars predicte ecclesie ibique ad ipsum missum inclita una tertiam
parte, et due sortis inde sivi abeant ad area: ipsu missum, dum pro ipse vindemie
et pro ipse aire ibidem steterit pro recipiendum inclita sortione ipsius ecclesie de tota
ipsa frudia, illis eum notrire secundum suam possivilitatem, et per omnis annum dare
nobis palmentaticum unum parium de pulli boni; et si ibidem per annos fecerit illis ortum
de cepolle, deant exinde ad pars predicte ecclesie omni tempore per annos inclita una
tertia parte, et due sortis inde sivi abeant; de alia ortora que per annos ibidem fecerit
per omnis et doma da duas vices visitare et adducere exinde nobis ic ad domus nostra,
et per omnis annum in nativitas domini adducere nobis ic unum tractu de lingnu bonum
da focum, sive una sauma de lingna bona iusta carricata. de qua per combenientia guadia
54
mihi ipse criscentius dedit, una mecum esset ipsum adbocatore meum, et mediatore
mihi posuit se ipsu et petrus atrianense filius iohanni alperti; et per ipsa guadia obligavit
se et suos filios et eredes, ut si taliter omnia suprascripta in supradicta ratione
mihi vel in pars ipsius ecclesie non adimpleverit et aliquit inde contradixerit, per ipsa
guadia componere obligavit se et suos filios et eredes mihi, vel ad successores meos, seum
ad pars predicte ecclesie biginti auri solidi constantini, et unc brebem scripsi ego superius
ademari notarius.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio