Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.36 » Pag -

1.36

141
+ Sebtimo decimo anno principatus domni nostri Guaimari gloriosi principi,
filii quondan domni Guaimari principi, mense magius, tertia indictione.
Iubianum, filius quondam Ursi, de locum Sanctum Marcianum de sicut sibi
congruum fuerat vona etenim sua voluntate per anc cartulam ante subscripti
testes benundedit Guiso, filio Domnandi, qui Maio vocabat, et Petrus filio eius,
qui sunt pater et filius, una pecia de terra sua campense, quod abebat in locum
Sanctum Marcianum, hubi Acciara dicitur, per ec finis et mensurie: a pars meridie
fine bia, sunt inde passi duodeci; a parte occidentis fine tuaque Petri,
quod paratum abet da Riso da Pau, sunt inde passi triginta trex et medium;
a pars sebtemtrionis similiter fine ipsius Petri et de consortibus suis,
inde sunt passi decem; a pars orientis fine de consortibus ipsius Iubiani, inde
abet passi triginta trex; totum at iuxto passo ominum est mensuratum, ec vero
clausum qualiter superius finis posite sunt et mensurie cum omnia intro se abentibus,
omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua, inclitum illut tibi
Guiso benundedit medietatem et tibi Petri, filio eius, alia medietatem; et
aliut continebat cartula ipsa scripta est per Iohannes notarium, actum Nucerie
et ibidem testati Iohannes et Amatus.
Torna all'inizio