Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.283 » Pag 90 - 92

2.283
90
92

90
+ In nomine domini anno quadragesimo tertio principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
et primo anno principatus domne gemme uxoris eius et domni paldolfi optato filio eius,
mense magius, tertia indictione. clarefacimus nos petrus castaldus, qui cristallo vocatur filius
quondam arechisi, et azzo filius quondam azzoni, qui sumus thio et nepotem, quum per
firma cartula, qui scripta est per iohannes notarius, supradictus domnus gisolfus donabit
ipsius arechisi genitor et abio noster terra cum vinea iuxta flubinm lirinum per finis, sicut
cartula ipsa continet, et congruum est nobis illut donare guaiferi filius quondam guaimari
comitis; et ideo nos nominati cristallo et azzo vone nostre volumtatis per hanc cartulam unanimiter
parique consensum donavimus adque ad semper abendum confirmavimus tibi supradicti
guaiferi inclita ipsa terra, qui fuit vinea et modo est vacuum, que superius diximus,
ipsius genitori et abii nostri supradictus domnus gisolfus donavit per hec finis et mensurie:
a partibus occidentis fine medio ipso flubio lirino, sunt erga ipso flubio passos septem: a
septemtrionis fine tuaque guaiferi, quod tibi in sortione obbenit a germano tuo, et fine tua,
quod tibi datum fuit per supradicta gloriosa potestates, sicut discernit poiu per illut quod tibi
datum fuit, sunt per tota ipsa parte passos centum duo: ab orientis fine tuaque guaiferi,
sicut termini discernit, sunt inde passos decem: a meridie similiter fine tua, est inde passos
91
octoaginta sex, totum ad iuxto passum homini mensuratum. hec vero res, qualiter superius
finis et mensurie posite sunt, totum in integrum cum omnia intro se abentibus omnibusque suis
pertinentiis et cum vice de bia sua tibi nominati guaiferi donavimus. unde de inclita rebus
ipsa infra ipse finis et mensurie nullam nobis vel uxori mee qui supra cristalli, aut genetrici
meaque azzoni, vel cuiqua hominibus aut in quabis partibus exinde restitit aut dicimus remanere
sortionem; set, sicut superius diximus, tota et inclita rebus ipsa per ipse finis et mensurie
tibi donavimus, ad securiter ac firmiter amodo et semper tu tuisque heredibus illut abendum,
possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod volueritis absque cuiuscumque
contrarietate vel requisitione. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra donatione, a
presentis iuxta legem launegilt comuniter a te exinde recepimus duodecim solidos de tari, sicut
inter nos combenit in omnis deliberatione; finitoque launegilt apud nos ea ratione, per vona combenientia
nos iamdicti cristallo et azzo guadia tibi predicti guaiferi dedimus, et mediatorem
tibi posuimus iaquintus castaldus cognato meum que cristalli filius quondam totoni clerici et
abbati; et per ipsa guadia obligavimus nos nostrisque heredibus amodo et semper antistandum
et defensandum tibi tuique heredibus tota et inclita suprascripta nostra donatione da
omnis homines omnique partibus. quod si taliter illut vobis defensare non potuerimus, unde nos
nostrisque heredibus tibi tuique heredibus ausi fuerimus iurare, ut nostrum non esset colludio,
tunc nos nostrisque heredibus per ipsa guadia tibi tuique heredibus demus alia tanta et talem
consimilem rem cum suis edificiis in eodem loco, qualis illis diebus hec nostra donatione paruerit,
et omni tempore illut vobis defensemus da omnis homines omnique partibus. quod si taliter
omnia suprascripta nos nostrisque heredibus tibi tuique heredibus non adimpleverimus, et quesierimus
aliquit exinde vemovere aut contrare, et quodcumque causationes vobis inde preposuerimus,
tunc primum omnium questio et causatio nostra et de nostris heredibus modis omnibus
sint exinde tacita et vacua, et triginta auri solidos costantinos componere obligavimus nos nostrisque
heredibus tibi tuique heredibus, et per imbitis omnia suprascripta vobis adimpleamus.
et quando volueritis per vos ipsis inde esset auctores, facite nos nostrisque heredibus inde scire,
et infra die tertia demus vobis supradicta cartula salba, et cum ipsa cartula et cum alia rationem
quam inde abueritis, potestatem abeatis vice nostra in omnibus inde causare et finem facere qualiter
vultis, et cartula ipsa aput nos remittite abendum in suprascripta ratione; nam quando nos
quesieritis inde abere auctores, nos autem nostrisque heredibus defensemus illut tibi tuique heredibus
da ipsa uxore mea et da predicta genetrice mea et da omnis homines omnique partibus, et
omnia vobis adimpleamus, quantum et quomodo superius legitur, per suprascripta obligata
pena. et taliter scribere rogavimus te petrus notarius. actum salerno.
+ ego richardus notarius
92
+ ego qui supra petrus
+ ego qui supra azzo
+ ego radelgrimo.
Torna all'inizio