|
8
+ In nomine domini Undecimo anno principatus domni nostri iohanni, et quinto hanno
principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius, septima indictione.
memoratorium factum a nobis dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie, quem supradictus
domnus iohannes princeps et domna sichelgaita principissa uxor eius a nobo fundamine
construssit in curte sua de intus hanc salernitanam cibitatem inter muro et muricino, et maraldus
presbiter qui est commanente de cunse filius genci, eo quod ante subscripti testes, una nobiscum
teudericus adbocatore ipsius ecclesie, coniunti sumus cum iaquintus de copercle filius
nandi, et cum falco de eodem loco filius leoni, qui sunt consobrini fratri, propter rebus stabilem
que fuit cuidam leti. unde ego supradictus maraldus presbiter ostedit una cartula continentem,
9
qualiter supradictus leti filius gaidoni dederat omnis rebus sua stabilem et mobilem medietate
cum mediis casis exinde de rebus quod clarificaberat habere in locum copercle et pelleczanu, et
per aliis locis ubique exinde inbentus dederit, in tinore quem inferius declaramus, ut si de adelchisa
bisabia meaque maraldi presbiteri eredes fuerit, aberent ipsa rebus rocci viro suo et eius
eredes, et si de ipsa adelchisa que fuit filia predicti gaidoni, eredes non fuerit, ipsa rebus redirent
ad potestatem ipsius leti et de eius eredes. Unde ego supradictus maraldus presbiter clarefacio,
quoniam natus sum de eredes predicti rocci et adelchise offeruit medietate tota ipsa rebus
in predicta ecclesia santa maria. unde similiter comuniter ostedimus due cartule offertionis: una
quod exinde emissimus ad potestatem ipsius ecclesie, et alia talem quod inde nobis retinemus. et
per ipsi iaquintus et falco ostensa fuit una cartula continentem, qualiter martinus filius ipsius
leti venumdederat rebus sua de copercle et pelleczanu et silboncinum leoni et nandelchisi
germani filii aldemari abio ipsorum iaquinti et falconi, unde iter nos plurime abuimus contentiones;
set antequam per legem illut inter nos fineremus, venimus inde ad vona combenientia.
Ipsi iamdicti iaquintus et falco pro taliter ammiserunt tota ipsa rebus, et nos similiter ammisimus
a nostra parte ipsa rebus qui fuit iamdicti leti in tali ordine, ut quanta illis modo de ipsa
rebus dominaturi sunt, amodo et omni tempore fiant nostrum medietate et medietate illorum,
et in antea ubi per partes inde scire fecerimus, quanta monimen pertinentem de ipsa rebus abemus
vel abere potuerimus, per partes tota illam inter nos ostendamus omni tempore usque ad veram
legem et diffinitam, et cum alteri hominibus qui de ipsa rebus tenunt, plicemus nos et nostris
eredibus vel partibus ipsius ecclesie, et illis et suis eredibus, et uniter adque communiter
exinde causemus absque omni colludium usque ad veram et diffinitam legem, et quod exinde
advincere aut conquidere potuerimus, similiter per medietatem illut inter nos dibidamus: ego
nominatus maraldus presbiter una cum pars ipsius ecclesie tollamus illut medietatem, et ipsi
iaquintus et falco et illorum eredes medietatem, faciendum per partes exinde omnia quod boluerimus.
sic tamen, ut si illis vel illorum eredes ipsa sua medietate de tota ipsa rebus datura
aut binditura abuerit, mihi nominato maraldi presbiteri vel ad meis eredibus et ad pars ipsius
ecclesie illut venundeant ad iusto pretium qui iuste adpretiatum fuerit, et faciant nos vel pars
ipsius ecclesie inde scire per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si per ipsa constituta
nos vel par ipsius ecclesie noluerimus illut emere ad iusto pretium, tunc post ipsa constituta
liceat illis rebus ipsa dare cui boluerint. Nam, si ante ipsa constituta cuicunque per
quabis modis eos dederit absque nostra solutione et de pars ipsius ecclesie, ut parutus sit ut
de illorum potestatem esset substractum, tunc sine pretium perveniant ad potestatem nostra
et de partibus ipsius ecclesie, faciendum inde quod boluerimus. hec combenientia inter nos
fecimus per largietatem supradicti domni principis. et si de alia rebus illorum contentio preposuerimus,
10
ut fuisset de suprascripta rebus nostra et illis monimen beracem inde ostenderit,
quomodo non fuisset de ipsi parentibus mei que maraldi presbiteri, et ipsi nominati iaquintus
et falco vel illorum eredes potuerit per legem illut per sacramentum firmare, ubi taliter illut
firmaberint, securiter a nostra parte inde manere, et ego nominatus maraldus presbiter et meos
eredes in suprascripta faciamus permanere et esse omnes meos consortes et omnes omines, qui
pro nostra partem et datum quodcumque causationes inde eorum preposuerit. de qua per bona
combenientia bolumtarie sue guadia nobis ipsi iaquintus et falco dederunt et mediatores nobis
posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia obliligaberunt se et suis eredibus, ut si aliquit, de quod
superius legitur, remobere aut contrare quesierit, et quodcumque causationes mihi iamdicto maraldi
presbiteri et ad meis eredibus et in pars ipsius ecclesie emiserit, componere obbligabit se
et suis eredibus mihi meique eredibus et in pars ipsius ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos
et in suprascripta combenientia per partes omni tempore firmiter permaneamus, et
nos una cum ipsa ecclesia similiier alio sic illorum tingabimus ipsa nostra medietate de suprascripta
rebus. et taliter scribere rogabimus te iohannes notarius. actum salerno.
+ ego amatus me subscripsi
+ ego petrus
+ ego azzo.
| |