Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.69 » Pag 170 - 171

10.69
170
171

170
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo septimo et tricesimo quinto
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense septembri quintadecima indictione. Ante me Iohannem
iudicem Iohannes qui cognominatur Rascica filius quondam Lupeni
et Manso filius quondam Leonis Sirrentini coniuncti sunt cum
Iohanne monacho monastterii Sanctæ et individuæ Trinitatis quod
constructum est foris hac civitate ubi nunc domnus Leo venerabilis
abbas preest, et locus ubi ipsum monastterium situm est Metilianum
vocatur et ipsi Iohannes et Manso clarificaverunt sibi pertinere
duas partes de terra cum canneto et silboso et vacuo, quæ est
foris hac civitate in loco Veteri propinquo litore maris per fines
et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte orientis
est finis via et per eam mensurati passus triginta et quattuor et cubitum
unum; a parte septemtrionis est finis terra suprascripti
monastterii ... a parte occidentis est finis medius flubius qui
Veteri dicitur et iuxta eum intra ipsam terram mensurati passus sexaginta
et sex; a parte meridiei est finis ... duas partes pertinere
sibi dixerunt sicut medius limes et murex lapidea discernit
qualiter ascendit et coniungit se in priore fine. et sicut ipsi
Iohanni filio Lupeni et Mansoni congruum fuit, sponte per convenientiam
per hanc cartulam, dum ydonei interessent homines,
tradiderunt ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monastterii
integras ipsas duas partes quas sibi superius pertinere clarificaverunt
de suprascripta terra cum canneto et silboso et vacuo per
suprascriptas fines et mensuras cum omnibus quæ intra ipsas duas
partes sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de suprascripta
via et cum vice de via ...ginta et sex passibus usque mare.
ea ratione ut totum et integrum hoc quod ipsi Iohannes et Manso
ut dictum est vendiderunt semper sit in potestate suprascripti
domni abbatis et successorum eius et partium ipsius monastterii,
et ipse domnus abbas et successores eius et partes ipsius monastterii
licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et tribuit ipse
171
Manso licentiam ut ipse domnus abbas et successores eius et
partes ipsius monastterii et homines quos voluerint quotienscunque
voluerint potestatem habeant in iscla cum canneto, quæ est
super ipsis molinis in parte occidentis de qua sibi ipse Manso tertiam
partem pertinere dixit, iusta ratione fodere et palos figere
et alia ligna ponere et antepositiones et alias suas utilitates in e
iusta ratione facere et habere qualiter voluerint. et propter confirmationem
huius venditionis ipsi Iohannes et Manso dixerunt se
suscepisse a parte ipsius monastterii solidos tarenorum centum triginta
et quinque in omni deliberatione. verumtamen potestatem
peragendi, de quo ipse Manso sicut suprascriptum est licentiam
tribuit, habeant omni tempore ipse domnus abbas et successores
eius et partes ipsius monastterii et homines quos voluerint in
iamdicta iscla iuxta suprascriptorum molinorum arcaturiam. et
per convenientiam ipsi Iohannes et Manso guadiam suprascripto
Iohanni monacho pro parte ipsius monastterii dederunt et fideiussorem
ei posuerunt Leonem qui cognominatur Tumacellus cognatum
ipsius Mansonis ac filium quondam Constantini; et per ipsam
guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi
domno abbati eiusque successoribus et partibus ipsius monastterii
ab omnibus hominibus integrum illud quod sicut suprascriptum
est vendiderunt. insuper et ipse Manso obligavit se et suos heredes
semper defendere ipsi domno abbati eiusque successoribus
et partibus ipsius monastterii licentiam quam sicut suprascriptum
est tribuit et potestatem in predicta iscla ab omnibus hominibus;
et tribuerunt licentiam ut, quotiens ipse domnus abbas
et successores eius et partes ipsius monastterii voluerint, potestatem
habeant suprascriptam venditionem ac licentiam et potestatem
per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius
scriptum est ipsi Iohannes et Manso et eorum heredes non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos
heredes componere ipsi domno abbati eiusque successoribus et
partibus ipsius monastterii centum auri solidos constantinatos.
Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
+ Ego Petrus notarius me subscripsi. S.
Torna all'inizio