Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 525 - 529

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
525
529

illi fecit; et secundum registrum, sicut audivi, contra senensem episcopum pro
aretino episcopo sententiam protulit super antefatis litigiosis ecclesiis, et earum possessionem
illi iudicavit, et nuntium illi promisit qui ipsum episcopum de predictis ecclesiis revestiret.
Illud hic non est oblivioni tradendum quod dicebatur, quia cum aretinus episcopus
ipse Guido ante hanc talem diu a se desideratam sententiam Rome persistreret, accessit
ad eum quidam dicens ei: Si in causa ista tua vincere velis, mitte ad Montem
Syratti; ibi in ecclesia post altare consistit registrum, per quod penitus vinces in causa.
In illo enim registro pleniter invenies ea quibus opus habes ad optinendum quod
postulas. Ore suo postea mihi dixit idem episcopus G(uido), quod ipsemet ivit ad Montem
Syratti; registrum invenit, et scripta erant in illo nomina omnium ecclesiarum prefatarum
litigiosarum. Attulit illud secum Romam, et obtulit ipsum domino pape Honorio;
et secundum quod registrum concedebat, a domino papa iudicatum est; et secundum
quam dicebat registrum, ita privilegium a domino papa Honorio ecclesie aretine factum
est. Registrum illud idem episcopus G(uido) secum tulit Aritium; ubi congregata magna
sinodo, quidam clericus aretinus nomine Grifo in conventu sinodali in registro illo eam
partem specialiter legit, in qua erant nomina memoratarum ecclesiarum, et secundum
quam aretine ecclesię de ipsis ecclesiis factum erat privilegium a domino papa Honorio.
Postquam autem tunc, me audiente et vidente, finem fecit legendi in registro illo, continuo
Henricus de Catenaie canonicus aretinus in audientia sinodali legit pivilegium
antedictum. Post reditum episcopi venit, ut ferebatur, nuntius ad eum, quem illi Rome
dominus papa promiserat, ad ipsum revestiendum, et, ut mihi videtur, nomen erat illi
nuntio Divizus.
Deinde, ut vulgariter dicebatur, episcopus ipse G(uido) cum illo nuntio ivit ad omnes
illas litigiosas ecclesias, et de possessione earum omnium fuit ab illo nuntio revestitus.
Tenuit ex tunc illas nunc usque aretina ecclesia, sed, ut audivi, tempore Mauri episcopi
fuit inde litigium; nescio quale modo etiam litigium est. A tempore quo fuit revestitus
Guido per antedictum nuntium pape Honorii sunt anni XLV et plures.
4). Presbiter Petrus de Monte Gerlone iuratus dixit: Citulus eram et iam legebam in
psalterium, quando vidi episcopum aretinum Gualterum ad domum s. Donati; et non
audivi in temporibus illis quod esset ei litigium cum episcopo senensi de ecclesiis illis
unde modo est litigium a senensi ecclesia contra aretinam. Illi Gualterio succedens episcopus
G(uido), pacifice, sicut dicebatur et ego cogito, tenuit illas ecclesias per v continuos
annos Recolo quod in illis v annis ter saltim vidi ipsum episcopum G(uidonem)
in plebe de Malceno, et vidi eum hospitari ibi. Item inter illos v annos semel vidi eum
hospitatum ad plebem de Asciano sicut ad plebem suam. Post hec autem, ut dicebatur,
senensis epicopus ivit Romam ad papam Calixtum, et impetravit ab ipso omnes illas ecclesias
de quibus est modo litigium, et dominus papa misit cum eo nuntium suum ad investiendum
ipsum episcopum de antedictis ecclesiis; et nuntius ille, me vidente, investivit
eum de plebe ad Malceno per funes campanarum, per clavem porte ecclesie et per pannos
altaris, et tulit unam stezam de porta ipsius plebis e dedit episcopo Gualterio
p. 526
in testimonum investiture et possessionis, et fuit hospitatus ibidem ipse episcopus Gualterius.
Postea in assumptione beate Marie nos clerici de Malceno, scilicet ego et unus
de IIII plebanis qui in plebe de Malceno et populares quantos habere potuimus, ivimus ad
domum senensem cum decima. Similiter clerici et populares de Salto, et clerici similiter
et populares de aliis duabus plebibus, nescio quibus.
Dicebatur etiam quod papa Calixtus quando predicto episcopo Gual(fredo) concessit
antefatas ecclesias, dixit ad ipsum episcopum Gual(fredum): Hoc scies quia si episcopus
aretinus de his iustitiam ecclesiis, quas tibi modo concessimus, a nobis quesierit, opotebit
quod adsis, et ei iustitiam faciamus. Non per annum, ut puto, tenuit illas ecclesias
litigiosas senensis episcopus. Calixto successit Honorius; in conspectu illius ambo
fuerunt episcopi, sicut audiebam, Gual(fredus) scilicet senensis et Guido aretinus episcopi;
ibi per iudicium domini pape episcopus ipse W(ido) obtinuit et habuit omnes
illas ecclesias litigiosas.
Obtinuit autem, ut dicebatur, illas per suffragium unius libri tunc, inventi apud
Montem Syratti; librum illum episcopus ipse Guido tunc sibi prestitum domino pape
ostendit. Ibi enim erat scriptum de ecclesiis illis et de iustitia aretine ecclesie in eisdem.
Et, ut, me audiente dicebat episcopus Guido, nisi esset illius libri suffragium
videbatur ei quod adversus aretinam ecclesiam super illis ecclesiis fuisset promulgata
sententia. Cum victoria rediit Aretium; librum illum secum detulit et transcribi fecit, et
postea ad Montem Syratti remisit.
Postea venit idem episcopus Gui(do) ad plebem de Malceno et nuntius domini pape,
qui aderat, a domino papa missus, qui revestiret eum de predictis ecclesiis. Me vidente,
revestivit eum de ipsa plebe de Malceno per funes campanarum, per claves ipsius porte
plebis, per superiorem toalliam altaris quam de altare levavit et posuit in manus eius.
Et postea audivi eum dicentem et etiam alios: Deo gratias quia de omnibus illis ecclesiis
litigiosis auctoritate domini pape revestita est nunc ecclesia aretina. Ex tunc usque modo
aretina ecclesia tenuit et modo tenet, et, me sciente, non fuit postea plaitum quamvis
murmuratio sepe. Ex quo ita fuit restitutus episcopus Guido sunt LII anni et plus.
Memoror autem quia vidi episcopum aretinum G(uidonem) consecrare ecclesiam de
Fullonica cum aliis episcopis; ipse tunc erat maior inter illos in consecrando altare et
ecclesiam.
5) Presbiter Oliverius de Malcena iuratus dixit: Quasi duodennis ab episcopo Gualtero
aretino fui factus clericus et acolitus totum infra. Illius tempore, si bene menimi, non
erat de illis ecclesiis questio, de quibus modo est lis inter aretinam ecclesiam et senensem,
sed eas omnes ipse in pace tenebat et quiete. In nulla tamen earum vidi eum,
sed verbum sic erat communiter, nec has ecclesias plus audivi nominari quam alias de
episcopatu aretino. Illi Gualtero defuncto, successit episcopus Guido Buccatorta, qui
me subdiaconum fecit. Illius tempore papa tenuit concilium Rome cum Gualfredo senensi
episcopo et aliis episcopis. Tunc Gual(fredus senensis episcopus, cum nondum
venisset ipse Gui(do) aretinus episcopus, rogavit papam Calixtum ut revestiret eum
nudum. Quarum plebium nomina sunt hec: Plebs s. Restitute, plebs ad Sexto, p. ad
Saltu, p. ad Pava, p. ad Malceno, p. ad Sane, p. ad Rapulane, p. ad Vesque, p. de
Versure, p. ad s. Marcellinum, p. ad Pacina, p. ad Mesule, p. s. Constantii, p. s. Valentini,
p. de Bibiano, p. ad Cosona, p. ad s. Quiricum; et tria monasteria, quorum
p. 527
nomina sunt hec: Abbatia ad Cicellam, abbatia de Fullonica, abbatia de Rofena. Et
dominus papa concessit ei revestiri, et misit nuntium suum, ut dicebatur, cum eo ad
ipsas plebes.
Venerunt ad plebem de Malceno, ut eram presbiter institutus et adhuc sum; et nuntius
ille pape Carixti, me vidente et presente, investivit ipsum G(ualfredum) episcopum
senensem de ipsa plebe de Malceno per funes campanarum et per clavem porte ipsius
plebis, et cum cultello accepit tres teccas de una regia porte et dedit in manum eius nescio
quare. De plebe ad Cennano similiter investivit eum, me vidente; de plebe de Cosona
similiter modo fecit, me vidente. De ista plebe s. Quirici, iu qua sumus, fecit simili
modo, me vivente. De aliis audivi quod smiliter fecit, sed non vidi.
6). Donnus Rodulfus monacus monasterii Campileonis iuratus dixit: Quasi decennis
eram, et vidi episcopum aretinum Gualterium qui, ut dicebatur, tenebat omnes illas
ecclesias de quibus lis est inter episcopum aretinum et senensem; et ego inde nullum
audivi tempore illo litigium. Illi Gual(tero) successit G(uido) Buccatorta. Tempore illius
Gui(donis) senensis episcopus, nescio quis, Rome pape Calixto querelam deposuit super
an(te)fatis ecclesiis adversus aretinum episcopum G(uidonem). Dicebat enim se esse nudum
et petebat revestiri. Episcopus Gui(do), qui propter hoc citatus a domino papa,
preterivit terminum sibi datum; et tunc antequam ipse Gui(do) veniret ad papam Calixtum,
dominus papa de prefatis ecclesiis senensem episcopum, ut dicebatur, investivit
Nescio si per nuntium domini pape fuerit investitus senensis episcopus; sed audivi
quod per VIIII vel VIII menses continue tenuit supradictas ecclesias. Armiger eram
ego ipsius aretini episcopi Gui(donis), et quamvis, ut dixi, non iniuncto termino venerit
ad dominum papam, venit tamen ad eum antequam predictus epicopus senensis
tunc investitus, ut dixi, exiret de urbe.
Nec obliviscendum quia cum armiger essem, ut dixi, nec poteram interesse curie,
tamen dicebatur inter nos, quod quando papa Calixtus senensem episcopum investivit,
ut dixi, ipse dominus papa ait illi senensi episcopo: Investivi te de ecclesiis illis, si
tamen super illis a nobis iustitiam quesiverit episcopus aretinas venire te opotebit et
illum habere iustitiam. Fuit antea, ut mihi videtur, hec investitio in madio vel iunio;
Et scio quod tunc antequam senensis episcopus iret ad possidendum illas ecclesias fuit
ei terminus constitutus a papa Calixto. Sic enim inter nos dicebatur, in quo propter
hoc esset in presentia ipsius, et fuit terminus ille, ut mihi videtur, festum sancti
Martini vel s. Angeli in vindemiis. Senensis episcopus ad terminum reversus est; deinde
in presentia domini pape Calixti cum predicto aretino episcopo Gui(done) de prelibatis
ecclesiis litigavit. At nondum finita causa obiit papa Calixtus et successit Honorius, cuius
iudicium cause finem imposuit.
Adeptus ergo victoriam, ipse dominus noster aretinus episcopus in sero dixit familie
sue: Senensis episcopus, accepta iam licentia, est paratus abire, et volo quod maxima
pars vestrum Aretium redeat, et ego hic Rome remanebo cum paucis, ut a domino papa nuntiu
habeam, qui me de ecclesiis illis recuperatis reinvestiat Tandem habuit nuntium.
Non longe post utrumque simul vidi, scilicet illum nuntium et prefatum episcopum
p. 528
aretinum ad domum sancti Donati. Erat autem, ut mihi videtur, illi nuntio nomen
Divizus vel Davizus. Tunc episcopus, convocato ibi clero, baronibus et populo, parentibus
illis indicavit, me audiente et vidente, quod ad honorem s. Donati et aretine ecclesie
tempore illo Rome gesta fuerant, et ostendit eis nuntium domini pape Honorii, qui
mandato ipsius domini pape de litigiosis illis ecclesiis, et apostolico iudicio recuperatis,
aretina ecclesia revestiret. Abiit nuntius, me vidente, cum episcopo, et ut commune verbum
fuit, revestivit eum de omnibus illis dictis ecclesiis. Ex tunc aretina ecclesia omnes
illas ecclesias, ut bene cogito, pacifice tenuit usque ad tempus huius episcopi He(liotti).
A revestitione illa sunt anni vel circa quinquaginta.
7). Rolandus iudex de Monte Cercone inratus dixit: Autumo quando duodennis eram,
et tunc Laterani coram papa Calixto vidi Gualfredum episcopum senensem et aretinum
episcopum Gui(donem), tamen prevenerat eum Gualfredus episcopus ad curiam cum
querela super ecclesiis, unde lis erat et nunc est. Et quando vidi ambos, ut dixi, in
presentia pape Calixti vidi causam per amborum advocatos super his ecclesiis ventilari.
Assequenter autem Gual(fredo) episcopo senensi earum ecclesiarum ab ipso domino papa
fuit adiudicata possessio, salvo iure proprietatis siquod esset aretino epicopo. Fuit hec
adiudicatio in mense madii. Nec mora ipse Gual(fredus) senensis episcopus recessit a
curia ad predictas ecclesias possidendum; prius tamen a papa Calixti sibi dato termino
redeundi ad curiam ad octavam s. Martini proprius ad futuram et respondendi episcopo
aretino de proprietate predictarum ecclesiarum. Guido autem aretinus episcopus Rome
remansit usque ad octavam proxime pentecostes, que pentecoste, sicut mihi videtur, tunc
fuit in mense iunii; et tunc recessit a partes Aritii. Gualfredus autem senensis episcopus
iam iverat ad possidendum. Ut dixi et ut dicebatur communiter, institutus fuit tunc per
nuntium pape Calixti in prefatis litigiosis ecclesiis, quas, ut mihi videtur, ab initio possidenda,
possedit usque ad septimanam in albis dominici pasche tunc proprius assequentis.
In possessione autem positus senensis episcopus Gual(fredus) ad terminum sibi datum
a papa Calixto, idest ad octavam s. Martini, reversus est Romam. Tunc ipse dominus
senensis et Guido aretinus episcopi pariter, ut cogito, in conspectu domini pape Calixti
fuerunt, et per advocatos, ut dicebatur, de questione proprietatis prefatarum ecclesiarum
litigarunt, et iudicio eiusdem pape Calixti ipse aretinus episcopus Gui(do) adversus
Gualfredum senensem episcopum super ipsa questione proprietatis illarum constitutus
est victor.
Exinde repetivit Aretium, eunte secum nuntio domini pape Calixti ad eum de prelibatis
ecclesiis investiendum, ut erat fama vulgaris. Tunc ita reversus ipse episcopus
Gui(do) venit ad plebem s. Viti in Versure, ubi ego eram, et tunc, me presente et vidente,
episcopum Gui(donem) ille nuntius investivit de plebe ipsa s. Viti in Versure per funes
campanarum et per portam plebis et etiam ipsum episcopum accepit per pannos et intromisit
in ecclesiam. Comederunt ibi, et abierunt ad plebem de Pacina et ad alias, ut
dicebatur.
Recolo autem quia dicebatur, quod quando Gualfredus senensis episopus ad octavam
s. Martini reversus est Roman, ut dixi, non invenit decuriones et curiales sibi propitios
p. 529
et serenos quemadmodum serenos dimiserat, sibique iocundos quando victor et revestitus
ante recesserat. Et eapropter hos versus palam depromsit in curia:
Nuper in hoc aula fueram qui carior ambra;
nescio qua causa sum factus vilior alga.
Scio autem quod ab ipsa revestitione, quam ego vidi fieri per nuntium pape Calixti
Guidoni aretino episcopo de plebe s. Viti de Versure, sunt anni LV et non plus. Et ab
investitione illa facta Guidoni usque ad tempus huius domini pape Alexandri de predictis
ecclesiis non fuit, ut puto, litigium ecclesie aretine.
Sunt autem ecclesie ille litigiose XVII, quarum nomina sunt: Plebs s. Quirici in Osenna,
in qua sumus, p. s. Restitute, p. de Salto, p. de Pava, p. s. Valentini, p. de Cennano,
p. de Malceno, p. de s. Constantio, p. s. Petri in Messule, p. s. Agathe in Aissano,
p. Rapulana, p. in Vescona, p. in Versure, p. in Pacina, p. s. Felicis, p. s. Marcellini.
Abbatie autem III: de Fullonica, de Cicella, de Rufena. Et canonica s. Ausani litigiosa
fuit et est.
8). Panegrosso de Bibiano iuratus dixit: Fortasse in annorum eram. Recordor quod
eram apud plebem s. Donati de Bibiano, et dicebatur tunc quod episcopus senensis,
nescio quis, erat ad plebem s. Viti de Corsignano, et plebanus eius loci fugerat inde
a facie eius; et ipse investiverat ipsam plebem de Corsignano, idest sonaverat campanas
illius plebis et aperuerat portas. Et inde venit ad plebem s. Donati de Bibiano, que
clausa erat et firmata per clavem. Clerici non erant ibi, nisi frater meus scolaris. Ab
illo scolari petivit episcopus clavem, et scolaris ille negavit se habere. Ego patronus
eram ipsius plebis et habitabam ibi prope. Audita petitione ipsius episcopi, cucurri et
accepi lanceolellum de domo et irrui contra episcopum et dixi ei: Per fidem unde christianus
sum, non hinc portabit vitam; lucrati sunt parentes mei ad tuum opus. Ego
tamen non tetigi eum. Ille de equo non descendit, et statim abiit viam suam. Abeunte
episcopo senensi, tunc aretinus episcopus W(ido) plebanum de Corsignano, quem dixi
fugisse a facie episcopi senensis, misit ad ipsam plebem s. Donati et fecit eum ibi manere
quousque idem episcopus aretinus rediit Roma victor adversus senensem episcopum
super antedictis duabus plebibus.
Post hec aretinus episcopus et senensis iverunt, ut communis vox erat, Romam et
fuerunt in conspectu domini pape, nescio cuius; et tunc, ut audivi dici, episcopus senesis
amisi plaitum, quod habebat adversus aretinum episcopum, de plebibus antedictis
et aliis; et dixit dominus papa episcopo senensi: Tu, episcope senensis, male venisti,
male vadas. Ad episcopum vero aretinum dixit: Tu, episcope aretine, habuisti et tenuisti
et ex hac hora habeas et teneas. Ab illo plaito usque nunc sunt anni plures L. Habeo
autem annos ultra LX, ut mihi videtur.
Post plaitum ita terminatum Rome de ipsis ecclesiis litigiosis inter ambos episcopos
aretinum scilicet et senensem, venit aretinus episcopus ille Gui(do), et fuit hospitatus
prope burgum s. Quirici in quo sumus, et fuit hospitatus foris in campo. Ego autem
puer hospitatus eram hic in burgo et eram cum patre meo, et vidi corrixantes inter se
burgenses huius loci. Alii enim ex eis favebant aretino episcopo, alii senensi; et in
rixa illa cuidam iuveni, qui fuit, ut dicebatur, oriundus de Sezano et erat de familia
Buiani prepositi aretini, fuit precisa manus a Mazolo burgensi huius loci. Intraverat
in burgum istum tunc, ut dicebatur, nuntius domini pape, qui venerat ad investiendum
Torna all'inizio