Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.816 » Pag 178 - 179

5.816
178
179

178
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimari filii domni guaimari,
gloriosi principibus, mense martius, duodecima indictione. Ideoque ego iohannes filius
quondam rofi de locum nucerie, de sicut michi congruum est, bona etenim mea voluntate
per anc hcartulam ante subscripti testes venumdedit tibi machenolfi filio quondam machenolfi
de eodem locum nucerie una peciola de terra mea, cum aliquante plante de abellane
et bacuum uno tenientem, quod ego abeo in iamdictum locum nucerie a super ecclesia
sancti prisci ubi ad catapalubulum dicitur per hec finis et mensurie: a pars occidentis
fine de consortibus meis, inde passi decem et nobem: a pars meridie sicut medio balletellum
discernit, inde passi quadtuordecim et gubito: a pars orientis fine de consortibus
meis, sunt inde passi viginti: a pars septemtrionis et inde similiter fine de consortibus
meis, abet inde passi decem et gubito unum, totum ad iusto passum homini est mensuratum.
hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie, cum omnia intro se abentibus homnibusque
suis pertinentiis et cum vice de via sua, totum et inclitum illut tibi machenolfi
venumdedit, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique heredibus illut eos abendum,
dominandum, possidendum, vel omnia inde faciendum quod volueritis, sine omni contrarietatem
mea vel de meis heredibus, aut cuiquam hominibus; et obligo me qui supra iohannes
tibi machenolfi vel ad tuis heredibus, ut si aliquando tempore ego vel meis heredibus
ipsa rebus da petruro daturo aut vindituro abuero, non abeamus potestate aliicuicunque
illut venumdare, aut infiduciare, preter ad tibi vel ad tuis heredibus; et, quando illut daturo
aut bindituro abuerimus, faciamus scire ipse machenolfus vel suis eredibus pro illut tollendum
et dandum inde nobis iusto balientem pretium, que iuste fuerit apretiata, expectemus
nos illut pro illut tollendum in tertio constituta, de duodecim in duodecim, dies triginta
sex; et si infra ipsa constituta illut emere et tollere noluerint post ipsa constituta, licead
illut ei dare cui voluerimus; nam si ante ipsa constituta cuicunque illut dederimus, ut de
sua potestate esset substractum, tunc sine pretium redeant ad potestate sua vel de suis
heredibus. unde pro confirmanda et staviliscenda superscripta mea vinditione et obligatione
a presentis recepi a te exinde duodecim auri tari boni in omne deliberatione, sicut
inter nos combenit, finitoquem vero mea vinditione et obligatione. de qua ego iohannes
vona mea voluntatem guadia tibi machenolfi dedit, et mediator tibi posuit iohannes pipola
179
filius quondam sergi de eodem locum nucerie; et per ipsa guadia etc. Sequitur consueta
formula, statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini.
quam te iohannes notarius
scribere rogavimus, actum nucerie.
+ Ego amatus
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio