Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.430 » Pag 306 - 307

2.430
306
307

306
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni et secundo anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense september quarta indictione. memoratorium
factu a me petrus filius mauronti, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia
guadia mihi dedit feri filius iohanni et mediatorem mihi posuit iaquintus filius petri, et per
eadem guadia obligabit se suoque filios et heredes tali ordine, ut amodo et usque octo anni completi
non tollere de nostra potestate terra sua, quod habet in locum campiliano salernitanis
finibus per hec finis et mensuriis: a pars meridie fine flubio pecentino, sunt inde passi centum
biginti: da pede fine sua, sicut limite discernit, sunt inde passi decem et octo: de super pars
fine via, sunt inde passi centum triginta: a pars orientis fine sua, sunt inde passi centum
quattuor, totum ad iuxto passum homini mensuratum. infra ipse finis et mensuriis liceat me
et meis heredibus eos laborare et pastinare vinea et cannietum, seu salicetum et pomiferis,
307
et fobee, et casa, et reditum ei omnis nostra utilitatem ibidem facere et illui nobis et ad
nostris heredibus defensare cum vice de sua da omnis homines omnique partibus; et
amodo et usque quattuor anni completi omnis frugium et laborem et vinum et quicquid
ibidem fecerimus, totum illut nobis habeamus et nulla sortionem nobis exinde tollere querat:
da ipsi quattuor anni in antea usque ipsi octo anni completi demus eis vel ad eius heredes
medietatem ipso vinum, et nos nostrisque heredibus tollamus eos medietatem. ad completi
autem ipsi octo anni habeamus eos vinea facta et lebata et operata et cultata de super et de
supto, sicut locus ipse meruerit ut bene pareat laboratam et cultatam, seu cannietum et
salicetum et pomiferis; et plicaret se ipse feri suoque filius et heredes ad illut dibidere
mecum vel cum meis heredibus per medium equaliter: ille et eius heredes tollat eos medietatem,
et ego autem et meis heredibus tollamus eos medietatem; et ipsa medietas que nobis
inde hebenerit per firmam scriptionem secundum legem bonam factam, illut nobis vel ad
nostris heredibus tradere et confirmare et defensare cum vice de via sua da omnis homines
omnique partibus; et quando ad dibisionem venerimus, quantum de ipsa terra, casa, aut
reditum, aut palmentum aut ortum habuerimus, illut nobis habeamus, et aliut tantum terra
eum vinea eorum demus; et si ipsam sortionem nostram de ipsa rebus, si eos sic daturo
aut bindituro habuerimus, ut de nostra potestate esset distractum, non habeamus potestatem
eos dare cuicumque vel in quabis partibus per qualecumque ratione. preter ipsius feri vel
ad eius heredes eos demus ad iuxto baliente pretium que iuxte fuerit appretiatum, et faciamus
illi scire ad ipsos hemendum per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si infra
ipsa constituta noluerit eos hemere, sicut dictum est, tunc post ipsa constituta liceat nos et
nostris heredibus eos dare cui boluerimus; nam si infra ipsa constituta cuicumque sine
illorum volumtate eos dederimus, tunc absque pretium rebertas ad potestate illius et ad eius
heredes. et si taliter omnia que supra legitur, nobis nostrisque heredibus non adimpleverit,
tunc per ipsa guadia obligabit se ipse feri suoque filius et heredes ad componendum nobis
vel ad nostris heredibus quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia, sicut superius
legitur, per inbitis nobis adimpleat. et hunc brebem scripsi ego iohanne notarius qui interfui.
+ ego andreas
+ ego sandus
+ ego ahino
+ ego ahenardu.
Torna all'inizio