|
75
+ In nomine domini nostri Ihesu Christi. primo anno principatus domni richardi et domni
Iordani filii eius gloriosis principibus, mense augusto, undecima indictione. Ideoque ego
maraldus filius quondam doferi avitator huius capuane civitatis propinquo ecclesia sancti Silbestri.
Sicut michi aptum et congruum est vona mea voluntate per hanc cartulam venumdedi
tibi maraldo filio quondam ariperti. qui es avitator huius predicte capuane civitatis. hoc est
integre quattuor petie de terre mee que sunt videntur in finibus calinu loco ubi dicitur harrentium
que michi sunt pertinentes per meis finibus omnibus. quibus prima ex ipse petie de
terra fundo et sedilia esse videntur finis abet. de uno latere fine terra que fuit quondam ise
comitisse qui modo ressidet iohanne qui dicitur beneventano, inde in latere abet passus triginta
tres: alio latere tenet in subscripta secunda et tertia petia de terra et fine terra dominici et
fine suprascripta petia de terra et fine terra que fuit quondam Iohanni. et inde in latere abet
passus triginta et quinque: unu capite tenet in terra que est costinea de puteum que ibi fodita
esse videtur. alio capite tenet fine terra petri. habet per singula ipsa capita per traversum
passus quattuor et medium, secunda petia de terra ibique coniuncta finis abet de uno latere
fine via publica, inde in longum abet passus duodecim, alio latere fine suprascripta petia de
terra et inde in longum abet passus decem unu capite fine suprascripta terra ubi ipse puteo
fodito est, et suprascripta petia de terra inde per traversum abet passus tres et medium: alio
capite fine terra suprascripti dominici et inde per traversum abet passus nobem. Tertia petia
de terra ibi coniuncta finis abet. de unu latere fine suprascripta prima petia de terra. alio
latere fine terra suprascripti dominici. unu capite fine terra iterum suprascripti dominici; alio
capite fine terra que fuit quondam suprascripti Iohanni filii quondam petri. habet per singula
ipsa latera per longum passus nobem et per singula ipsa capita per traversum abet passus
sex. quarta petia de terra ibique coniuncta fines abet. de unu latere fine via publica alio latere fine
suprascripta petia de terra abet per singula ipsa latera per longum passus quattuor. unu capite
fine terra que est curtina de ipsu puteu inde per traversum abet passus tres. alio capite tenet
in suprascripta petia de terra et inde per traversum abet passus quattuor. at mensura de passu
landoni seniori castaldi mensuratum. Cuncte et integre iamdicte per finis indicate et mensurate
quattuor petie de terra. una cum arbores et cum omnia ibi intro abentibus subter et super
cum viis suis ibidem intrandi et exiendi. simul et integrum predictum puteum et cum
76
omnem pertinentiam quantum ad ipsum puteum est pertinens. ego qui supra maraldus tibi
qui supra maraldo venumdedi. at possessionem tuam et de tuis heredibus vel cui cartula ista
in manu paruerit ad avendum et possidendum. et faciendum exinde omnia que vobis vel eis
placuerit. simulque et venumdedi tibi et aput te remisi pro securitate atque defensione vestra
vel eis integre tribus scriptionibus meis que sunt continentes et pertinentes ea que prelegitur
cum omne earum continentiis, similiter at possessionem tuam et de tuis heredibus vel cui cartula
ista in manu paruerit. ad avendum et possidendum et faciendum exinde omnia que vobis
vel eis placuerint. unde de hec omnia suprascripta que tibi superius venumdedi qualiter dixi nec
michi nec uxori mee, nec tibi cuilibet exinde nullum reserbabus (sic) et cunctum et integrum
ipsas tibi venumdedi sicut supra dixi, et pro suprascripta mea venditione manifestus sum ego
qui supra maraldus venditor quia susceptum cumpletum aput me abeo pretium a te qui supra
maraldum emptorem. Idest auri tari boni et bene pesanti tredecim sicut inter nos statutum
fuit finitum vero pretium, ea ratione quatenus ammodo et semper tu qui supra emptor et tuos
heredes vel cui hec cartula in manu paruerit. firmiter abeatis et possideatis integra suprascripta
mea venditione et faciatis exinde omnia que vobis vel eis placuerint, et obligo ego qui supra
maraldus venditor me et meos heredes, tibi qui supra maraldo emptorem et at tuis heredibus
vel cartula ista in manu paruerit integra suprascripta mea venditione defendere et antestare
ammodo et semper a parte uxori mee. et ab aliis omnibus hominibus ab omnique parte, tibi
et quando bolueritis licentiam et potestatem abeatis vos nobis vel illi sibi exinde auctores et
defensores essere vice mea et de meis heredibus cum ista emptionis cartula. et cum aliis vestris
vel eorum et nostris rationibus et si volueritis cum predictis scriptionibus que tibi superius
venumdedi et aput te remisi. quomodo vel qualiter melius potueritis et bolueritis. et quicquit
exinde facere potueritis et volueritis vestre vel eis sint potestatis. et quando volueritis defendamus
vobis vel eis ipsos ut superius obligavi. tantum quando vobis vel eis ipsos at defendendum
benerimus si pro defensione ipsa nobis necessum fuerit semper vos vel illis ostendere et dare
nobis debeatis per omne bice predictis scriptionibus. sibe una vel plures quomodo nobis necessum
fuerit salba vel salbe in puplico iudicio at relegendum et finem faciendum cum quo
nobis necessum fuerit iusta ratione. et per omne vice salba vel salbe illa vel ipse que nobis
ostenseritis et dederitis aput vos vel eis remittimus in suprascripta ratione. si autem ipsas vobis
vel eis defendi non potuerimus ut dixi primis ego et meos heredes vobis vel eis de colludio
legibus iurare obligo. et componere vobis vel eis obligo suprascriptum pretium duplum et
duplo per appretiatum quod suprascripta mea venditio aput vos vel eis in edificiis vel in
quavis partem crevitam vel remelioratam paruerit. Nam si ego qui supra maraldo venditor aut
77
meos eredes. anc venditionis cartulam de quibus continet aliquando per qualecumque ingenium
dirrumpere aut remobere quesierimus. et si non fecerimus et non compleberimus vobis vel eis
ea omnia per ipsum ordinem sicut superius legitur. tunc et suprascripta dupla vobis vel eis
componamus et iamdicta venditio integra potestatis ipse vel eis ammittamus at semper abendum
et decomplendum hec omnia suprascripta ego et meos heredes. vobis vel eis ut supra leguntur
sicut inter nos conbenit in presentia siconi iudici et de aliis testibus. voluntarie mee guadiam
ego tibi exinde dedi et fideiussorem tibi inde posui per ipsa conbenientia me ipsum, de quibus
si necessum fuerit at pignerandum obligo ego qui supra maraldus venditor per me ipsum fideiussorem
me at meos eredes tibi qui supra maraldo emptorem tuisque heredibus vel cui cartula
ista in manu paruerit. per nomen bobi et bacce et iumente et caballi et porci nostri. et de aliis
rebus nostris usque at lege; et taliter ego qui supra maraldus venditor qualiter michi congruum
fuit feci, et te petrum notarium qui interfuisti scribere rogabi. Capue.
+ Ego qui supra Sico iudex.
+ Ego Iohannes.
| |