Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.978 » Pag 161 - 162

6.978
161
162

161
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus salerni domni nostri Guaimari
gloriosi principis, et tertio anno principatus eius capue quam et ducatus illius amalfi, et
secundo anno ducatus eius sirenti, mense magio, nona indictione. Ego Cosmas abbas monasteri
sancti angeli et sancte Sofie, qui costructi sunt intus hanc civitatem salernitanam
ad laborandum et pastenandum tradidimus petri, et iohannes, benefacii, et amandi, germani
et filii quondam maraldi, de rebus pertinente suprascripti monasteri intra fine salernitana
loco compilano, ubi proprio maceriatisi dicitur, et est ipsa tradictione terra cum arbusto
et bacum uno teniente per as finis et mensuria: de tribus partibus fine exdicti monasterii
et de una parte fine via puplica, abet iusta ipsa via passi quadraginta duo: et de alia
parte abet passi quadraginta sex: de tertia parte abet passi triginta duo: et de quarta namque
parte abet similiter passi triginta duo mensuratum ad passum iustum. Hec autem predicta
traditione per ipsas mensurias cum vice de via sua ipsorum germani tradidimus tali tinore,
ut amodo et semper ipsi germani et eorum heredibus illut debeat tenere, et fobee et omnis
sue utilitatis ibi facere et abere iusta ratione, et omni tempore unum de ipsis ibidem residere
et abitare, et amodo et usque duodecim anni abeant totum ipsum vacuum pastenatum
et surtum arbustum bonum de bono vitineo, sicut locus ipse de tantos annos meruerit,
162
et annualiter apto tempore tota ipsa tradictione laborare et studiare de super et de
subter, ut semper bonum et bonum et perfectum paruerit laboratum et studiatum, et qualiter
cotidie proficiand et non dispereant, et arbores et vites ibidem plantarent et propaginet,
ubi meruerit, et clusum illut abeant bonum, et semper de arie et de vindemie faciant
scire pars ipsius monasteri, ut ibi dirigat missum suum, et de omnia que ibi seminaberunt,
deant inde ibique ad area terraticum secundum consuetudinem de ipsum locum; et
ipsum arbustum et poma que ibi abuerit, apto tempore faciant salba, et rationabiliter illut
vindemient, et omne vinum quod inde exierit, et ipsa poma ibique ad palmentum dividant
per medietatem, et ipsa nostra medietas de ipso vinum ibique reponant in domum
suam in organeum nostrum, qnod per eis fiad semper bonum studiatum et conciatum et
salbum ipsas faciant, absque gente publica et igne, dum inde tollant illut pars ipsius monasteri
et palmentatica inde deant. Sequitur textus ut in praecedenti.
+ ego iohannes clericus et advocator qui et scriba prefati monasteri subscripsi
+ ego romoaldus me subscripsi
+ ego dauferius me subscripsi.
Torna all'inizio