Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A12 » Pag 168 - 169

6.A12
168
169

168
+ In nomine dei eterni et salvatoris nostri ihesu christi Anno ab
Incarnatione eiusden domini nostri ihesu christi millesimo nonogesimo
nono mense magio Indictione septima. Ego radulfus machabeus dei providentia
montis scaviosi dominus coram nobilibus fidelibus meis subscriptis
testibus pro redemptione anime domini Roggerii comitis calabriae et
Siciliae et anime domini patris mei umfredi et fratris mei gosfredi. et animae
Iordanis cognati mei et animae meae et animae dominae matris
meae beatricis et animae dominae Iudettae Socrus meae. et redemptione
animae coniugis meae dominae Emmae. anime Adeliciae sororis meae.
Offero deo et monasterio Sancti michahelis archangeli montis Scaviosi et
per hoc scriptum sacro altari eius trado et domino crescentio abbati et
guvernatori ipsius monasterii aecclesiam beatae dei genitricis et virginis
mariae quae sita est in pertinentiis de bumarico cum vineis et terris
suis cultis et incultis et cum septem villanis qui ad regimen ipsius aecclesiae
sunt in bumarico cunctis finibus et rebus eius sibi pertinentibus
ut amodo in antea omni tempore potestatem habeant guvernatores prescripti
monasterii de eadem aecclesia et omnibus rebus suis hordinandi et faciendi
ut eorum fuerit voluntatis ad utilitatem et incrementum ipsius monasterii
sine nostra nostrorumque heredum contrarietate et omnium hominum.
Etiam promitto me esse exinde defensorem guvernatorem contra
omnes adversarios illius monasterii et illud regentium quod si instigante
diabolo aliquo modo hanc oblationem disrumpere vel evacuare ego vel
successores mei voluerimus et non adimpleverimus quod super enarravimus
licentia sit guvernatoribus prescripti monasterii nos innodandum vinculo
anathematis donec ad satisfactionem veniam et pro securitate ipsius monasterii
et suorum rectorum iussi scribere hunc scriptum per manum
sinaragdi mei notarii et signum sanctae crucis meis manibus subscripsi
mense et indictione pretitulata
+ Signum manus propriae qui supra radulfu machabei.
169
+ Signum manus guidelmi filii umfredi
+ Signum manus roberti fratris sui +
+ Signum manus asgatti.
+ Signum manus raul filii askettini.
Torna all'inizio