Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.90 » Pag 264 - 265

9.90
264
265

264
[+ In nomine Domini. Vicesimo octabo ha]nno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense
aprelis octaba indictione. Dum ego Iemma filia quondam
Ademario et uxor sum istius Simi profiteor [habere rebus in
loco Cam]ella ab ipsa meo genitore et congruum michi est
unanimiter cum predicto vir meus, in cuius mundium me
palam facio esse, pro Deo [amore et saluti]s anime nostre
offerimus illud in monasterio Sancti Archangeli qui situm est
in mons Corace de Cilentus. et ydeo coram Iohannis m(i)nisteriali
[et aliorum] subscriptorum testium tradidimus
integras nostras scriptas res ut undecumque vel quomodocumque
ratione inbentus nobis rebus dederit per locum
Camella et per aliis locis et cum sedibilibus et intus castelli
et a foris integrum illud tradimus in eadem ecclesia, que
sunt vineis, terris, campis, silbis, [cum omnibus] stabilibus rebus
nostris pertinentibus, inclitum illud in prepha(ta) ecclesia
offerimus cum omnia infra se habentibus et vice de viis securiter
semper pars eidem monasterio illud [abend]um, dominandum,
possidendum et omnia exinde faciendum, quod pars ipsum
monasterium placuerit sine omni nostra et de nostris heredibus
contrarietate. unde pro taliter et firma stavilitate nos iamdicti
vir et mulier guadiam dedimus vobis domno Petrus
abbas eidem monasterii et Landus advocator eidem monasterii
et fideiussore vobis posuimus Landus presbiter et filius
quondam Iohannis de locum Ruticini; et per ipsam
gudiam obligamus nos et nostris heredibus semper defensandum
scriptas nostras res qualiter diximus ad pars prefatum
monasterium da omnes homines, et quando ipsa ecclesia
265
voluerit exinde esse [auctores] et defensores cum omni monimine
quas inde abuerit, licentiam habeat. quod si taliter
nos iamdicti vir et mulier ad pars pref[atum monasterium]
non adimpleverimus et aliquit exinde substrahere vel remobere
quesierimus per nos vel per apposita persona, per ipsam gu[adiam
obligamus nos qui supradicti vi]r et uxor et nostris
heredibus ad componendum ad pars prefatum monasterium
et cui scriptum istum pro vice eadem ecclesia in manus paruerit
[quinquaginta auri solidos constan]tini et que supra
legitur firmiter permaneat. Et taliter scribsi ego Landus presbiter
et notarius et interfui; et hubi dicitur [...] intus,
ita est. S.
+ Ego Rainaldus presbiter.
+ Ego Achinu presbiter.
[+ Ego Iohannes] Musuricla ministerialis.
Torna all'inizio