Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.71 » Pag 175 - 177

10.71
175
177

175
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo septimo et tricesimo quinto
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense septembri quintadecima indictione. Dum coram presentia
domni Leonis reverentissimi abbatis monasterii Sanctæ et individuæ
Trinitatis, quod situm est foris hac civitate in loco Metiliano,
essem ego Iohannes iudex cum aliis ydoneis hominibus, Petrus
iudex filius quondam Iaquinti et Purpura uxor eius filia
quondam Roderisii clarificaverunt sibi pertinere hoctabam partem
de duabus peciis terrarum foris hac civitate in loco Veteri ubi Submonte
et Stillanti dicitur, quarum una cum arboribus et vacuo,
intra quam molinum edificatum esse videtur, est per fines et mensuras
iusto passu hominis mensuratas: a parte septemtrionis
est finis pes montis et recte mensurati prope ipsam finem a
tota cripta que intra ipsam terram prope ipsum molinum est eundo in
partem occidentis passus centum quadraginta hocto; ab ipsa
parte occidentis est finis aliorum; a parte meridiei est finis
flubius Boneia et prope eum intra ipsam terram recte mensurati
passus centum quadraginta quattuor; a parte orientis finis consortium
176
eorum et finis via quæ etiam intra ipsam terram ducit et
ascendit usque priorem finem. altera vero cum vinea et canneto
et saliceto et arboribus similiter est per fines et mensuras iusto
passu hominis mensuratas: a parte meridiei est finis ipse flubius
et prope eum intra ipsam terram recte mensurati passus triginta
quinque; a parte orientis finis consortium eorum sicut aliquantum
media sepes discernit; a parte septemtrionis finis
ipsa via et passus triginta quattuor; a parte occidentis finis
media sepes. et volebant ipsi vir et uxor, Petrus iudex et Purpura,
integram ipsam octabam partem de ambabus suprascriptis peciis
et de ipso molino et arcaturia et aqua et omnibus aliis ipsius
molini pertinentiis comuniter venundare Iohanni monacho pro
parte suprascripti monasterii. quod ut ... possent perficere, obserbantes
ea quæ in Langobardorum regum edicto de muliere quæ
res suas comuniter cum viro suo vendere voluerit scripta sunt, fecerunt
notitiam duobus propinquioribus ipsius Purpuræ parentibus et
in presentia ipsorum parentum et mea ipsa Purpura violentiam se
pati non reclamavit nisi voluntate sua suprascriptam octabam
partem comuniter cum ipso viro suo se venundare dixit, ut ab
hoc die hoc quod vendiderit omni tempore stabile debeat permanere
et ego in hac cartula manum positurus sum, quam Grimoaldus
scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribit. et ideo ipsi vir
et uxor, Petrus iudex et Purpura, sicut eis congruum fuit, sponte
per convenientiam, per hanc cartulam comuniter venundederunt
eidem Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii integram
ipsam octabam partem quam sibi pertinere clarificaverunt de
totis ambabus suprascriptis peciis terrarum per iamdictas fines et
mensuras et de ipso molino et arcaturia et aqua et omnibus aliis
pertinentiis ipsius molini, cum omnibus quæ intra ipsam octabam
partem sunt cunctisque suis pertinentiis extra predictam viam
quæ intra ipsam terram ducit et cum vice de ipsa via. ea ratione ut
semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum
eius et partium suprascripti monasterii, et liceat illum et successores
eius et partes suprascripti monasterii de eo facere quod
177
voluerint. tres vero partes de suprascriptis peciis et de ipso molino
et arcaturia et aqua et omnibus aliis pertinentiis ipsius molini dixerunt
pertinere ipsi monasterio per cartulam a Iaquinto monacho
filio quondam Romoaldi et octabam ex eis similiter eidem
monasterio pertinere a Iohanne filio quondam Ademarii et Petro
filio eius. et propter confirmationem huius venditionis ipsi vir
et uxor comuniter susceperunt ab ipso Iohanne monacho pro parte
ipsius monasterii statutum pretium auri solidos tarenorum Amalfitanicorum
viginti et hocto in omni deliberatione. et per convenientiam
ipsi vir et uxor comuniter guadiam ipsi Iohanni monacho
pro parte suprascripti monasterii dederunt et fideiussorem
ei pro ipsius monasterii parte posuerunt Petrum clericum filium
quondam Petri clerici et medici; et per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati
eiusque successoribus et partibus ipsius monasterii integrum illud
quod sicut suprascriptum est venundederunt ab omnibus hominibus;
et tribuerunt licentiam ut quotiens ipse domnus abbas et
successores eius et partes ipsius monasterii voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius
scriptum est ipsi vir et uxor, Petrus et Purpura, et eorum heredes
ipsi domno abbati eiusque successoribus et partibus ipsius monasterii
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam comuniter
obligaverunt se et suos heredes componere ipsi domno
abbati eiusque successoribus et partibus ipsius monasterii quinquaginta
auri solidos constantinatos. omnia autem suprascripta fecit
ipsa Purpura comuniter cum ipso viro suo et cum illius voluntate.
Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
Torna all'inizio