|
391
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense octubris undecima indictione. Memoratorium
factum a nobis Desiderio et Iohanne comites palatjii, filii
quondam Iaquinti qui fuit comes palatjii, et Landone comes
germanus ipsorum Desiderii et Iohannis et filius quondam
Desiderii comitis palatjii. ante presentiam Petri iudicis nos
predicti germani pro parte nostra et pro parte Alferii
comitis filii quondam Landonis, qui fuit thiu nostro et fuit
comes palatjii, coniuncti sumus gratuita et bona voluntate et
pro salute anime nostre cum Iohanne monacho monasterii
Sancte et individue Trinitatis Cavee, quod est situm in loco
ubi Mitiliano dicitur, in quo domnus Leo reverentissimus
abbas preest, et offerimus et tradidimus eidem monacho pro
parte eiusdem monasterii ecclesiam nostram commune vocabulo
392
Sancte Marie et Sancti Nicolay, que est in rebus nostris illa
parte et propinquo fluvio Siler, ubi proprie ad Mercatellum
dicitur, quam patres nostri a novo fundamine construxerunt.
et offerimus scilicet ecclesiam ipsam cum domibus, bineis et
terris pertinentes ipsi ecclesie, et ita eam nos predicti germani
integre obtulimus et tradidimus iamdicto sacro monasterio
et predicto monacho pro parte predicti venerabili abbatis
et iamdicti monasterii, u(t) omni futuro tempore firma
sit et stabilis ipsa oblatio et proinde munimina que inde habuimus
tradidimus ad confirmationem veritatis ipsi monacho
pro parte iamdicti venerabili abbatis et omnium successorum
eius et nos ipsos inter nos fideiussores statuimus. quicumque
vero huius oblationis ut temerarius presumtor factum
nostrum rumpere vel retractare voluerit, a Deo Patre et Filio
et Spiritu Sancto reprobatus a regno, in sinistra cum impiis in
extremo iudicii die sortem accipiat et cum Iuda traditore
porcionem accipiat dampnationis perpetue. Amen. Et taliter
tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |