Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.68 » Pag 268 - 271

1.68
268
271

268
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
270
millesimo sexagesimo sexto, et vicesimo hoctabo anno principatus domni Landolfi
gloriosus princeps et decimo anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mense magio, quarta indictione. Ideoque nos i sumus Urso filius Nanni et
mulier nomine Sikelgrima filia Aldemari iudice, et qui fuit uxor predicti Nanni,
eo quod intus civitate Habellini ante nobiliorum subscriptorum testium
declaramus nos habere ereditate in loco ubi dicitur Sariano, pertinentem nobis
per nostris rationibus. Modo bero congruum nobis est illut donare Iohanni
filio cuidam Iohanni. Quapropter ego qui supra Urso et ego Sikelgrima, per
consensum et volumtate predicti Ursi filii et mundoalt meus, ideo sicut nobis
congruum esset videtur, vone etenim nostre volumtati et per anc quoque videlicet
cartula ambo unanimiter pariterque consensum donavimus tibi nominati Iohanni
ipsam rebus, ud diximus, sicut esset videtur infra ec finis et mensurie:
de una parte fine rebus de eredes Mari, sunt passi sexaginta quinque; de
alia parte fine rebus Sassi filii Maielpoti, sunt passi decem et octo; de alia
parte fine rebus tuaque Iohanni, sunt passi sexaginta quinque; de alia parte
similiter fine rebus tuaque Iohanni, de inde qualiter badit in prioras fines, ess
ea parte sunt passi decem et octo, at passum de iusta persona hominum mensurato
ad brachia hominum ostensa. Infra omnes iamdictas finis et mensurie,
totam et integram ipsam rebus tibi ncminati Iohanni donavimus, una cum inferius
et superiusque, cum viis et anditis suis, cum aquis et cum omnibusque
suis pertinentiis, at semper abendum et possidendum tu qui supra Iohannes
quam et tuis eredibus et faciendum exinde omnia quodcumque volueritis sine
contradictionem nostra Ursi et Sikelgrime et de nostris eredibus, aut sine cuiuscumque
requisitionem. Unde pro cuncta nostra donatione confirmandum atque
constaviliscendum, continuo recepimus exinde a te predicto Iohannes iusta
legem launegilt mantellum unum que inter nobis combenit et tari aurei voni viginti;
finita est ipsa nostra donatio. Et unde hobligo me ego qui supra Urso
quam et ego mulier nomine Sikelgrima, per consensum et volumtate predicti
Ursi filii et mundoalt meus, et nostris obligamus heredibus tibi nominati Iohanni
quam et at tuis heredibus hobligamus nos integra predicta nostra donatione,
velut prelegitur, hantistare et defendere nos vobis secundum Langobardorum
legem hab omnibus hominibus ab omnibusque partibus. Quod si taliter,
271
ud dictum est, nos et nostris eredibus illut vobis non defensaberimus, vel
si aliqua intentionem vobis inde preposuerimus, ideo hante homnia viginti solidi
aurei constantinati voni ego qui supra Urso et ego Sikelgrima, per consensum
et volumtate predicti Ursi filii et mundoalt meus, et nostris eredibus
tibi eidem Iohanni quam et at tuis eredibus pena componere hobligamus; et
in antea per invitis illut vobis defensemus semper velut prelegitur per iamdictam
penam hobligata. Quod taliter te Fusco harchisubdiaconum et notarium
scribere rogavimus in Abellino.
+ Ego Magelpoto.
+ Ego Petrus.
Torna all'inizio