Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 4.755 » Pag 79 - 80

4.755
79
80

79
+ In nomine domini dei salvatoris Ihesu christi temporibus domni sergii gloriosi ducis
anno septimo decimo post eius recuperationem, et primo anno domni iohannis gloriosi
ducis filii eius, medio mense ianuario, indictione septima amalfi. Certum est me petrus
filius amori nuceresi, qui sum modo commanentis in fonti, a presenti die prumtissima volumtate
scribere et firmare visus sum vobis domno leoni filio domni iohannis de constantino,
de lupino, de constantino, de leone comite et domne marie iugalie hanc chartulam
similem de ipsa quod vos michi scribere fecistis, pro eo quod tradidistis et assignastis nobis
plenarium et integrum ipsum insertetum nostrum vacuum et plenum, quod habetis in
fonti positum in locum qui dicitur aqua putida, cum via sua et omnia sua pertinentia.
Unde nichil nobis exinde exceptuastis in ea videlicet ratione, ut a die presenti inpiciamus
ipsos tigillos inserare de ipsa zenzala, et ipso bacuum pastinemus at zappam, et impleamus
eos de tigillis, et similiter insusculemus eos de ipsa zenzala, talemque curam exinde
habere debeamus, ut amodo et usque at completis annis decem habeamus eos totum
pastinatum et presumat que in serculatum at legitimum frugium atducendum, ut pareat
apud bonis hominibus, et iam, ubi factum et completum eos habuerimus in suprascripto
constituto, iam ab inde in antea pertenere eos debeamus nos et nostri heredes, de generatione
in generatione usque in sempiternum, semper exinde curam et certamen habeamus,
ut, domino auxiliante, proficiat, et a die presenti castanee vel zenzale, quod ibidem
dominus dederit, nos eos colligere debeamus, et siccare et dividere eos debeamus nos et
nostri heredes vobiscum et cum vestris heredibus per medietatem sicce at gratem, et ipsa
medietate vestra nos vobis eas deponamus iusta mare, et demus vobis omni annue ipsa
sabbatarica, sicut consuetudo est, et neque vos, neque homo vester nobis ibidem virtutem
vel inbasionem non faciatis, set vindicetis nobis eos ab omnibus hominibus. Verumtamen,
80
quod si eos factum et completum non habuerimus in suprascripto constituto, qualiter
superius legitur, et ipsam legem vestram vobis completam non dederimus, iactetis nos
exinde vacuos et faciam vobis iustitiam, sicut lex fuerit. Quod si nos bene laborando et
certando in predicto zenzaleto, et ipsam legem vestram completam vobis dando, qualiter
superius legitur, et volueritis nos exinde iactare, demus vobis exinde medietatem. Qui
autem de nobis ambarum partes contra hanc chartulam benire presumserit, componere
at partem que firmam steterit, auri solidi libra una byziantea, et hec chartula sit firma
im perpetuum; et reclaramus, ut ipsa medietate vestra de predicte zenzale nos vobis exinde
adducamus hic, et vos nobis exinde detis ipso innaulo, quia sic nobis stetit.
+ Ego leo filius mansonis de leo filius mansonis de leone galloppi testis sum
+ Ego gregorius filius leonis de sergio testis sum
+ Ego pulcharus filius mauri comitis testis sum
+ Ego iohannes scriba filius sergii scripsi.
Torna all'inizio