|
307
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense maio, secunda indictione. memoratorium factum a me petrus filius quondam landoni de
nuceria, eo quod ante bonorum ominibus qui subter scripti sunt coniunctus sum ad vona conbenientia
cum petrus qui fuit iudice filius quondam grimoaldi, pro causatione de rebus cum
arbustis vitatis et abellanietum, quod ego petrus dominaturu et possexsuru fuit per meis rationibus,
et per partem monimina ostendimus. ipse petrus qui fuit iudice ostendit una cartula
continente: de tricesimo anno principatus domni guaimarii, et primo anno principatus domni
guaimarii eius filii gloriosi principis, mense magius, secunda indictione. Ideoque nos imguelfreda
filius quondam iohanni et mulier nomine maralda, que fuerunt ambo vir et uxor, clarefaciebat
ipsa iamdicta maralda quam sibi pertinere abere rebus a supradicta genitrice, et genitrice
sua in eodem locum nuceria in montibus et in planis, et congruum fuerat illorum nominati vir
et uxor exinde de ipsa rebus illorum illut vindere ipsa iamdicta mulier, et ut iuxta lege illut
perficere et benumdare possa, erga se combocavi exsendum ipso predicto viro suo in cuius
mundium dicebat exse, et una cum illum et cum trex parentibus propinquiores perrexi in presentia
mirandi iudici, cui ec omnia notare feci. ipse vero iudex secundum mandatum legis
per ordine ipsa nominata mulier interrogata vel inquisita fuit diligenter, ne forte aliquit patere
violentia ab ipso viro suo aut quabiscumque omine. ecce in eius presentia manifestata fuit
quod nullam violentiam patere a quavis omo, set spontanea et sua vona volutas anc adimplenda
ipsa sua vendictio, quorum ipse vir et mundoald suo exinde consentientes fuerunt,
et pro firmam stabilitate causa intus cartulis suis manibus posuerunt. etiam et ipse viro
suo …………………. fecerunt sicut illorum congruum fuerat, vone illorum
voluntatis ante ipsum predictum iudex et testium, per anc cartulam venumdederat adque ad
308
semper abendum confirmaberunt petri filio quondam grimoaldi gentili ipsa sortione illorum de
rebus de locum casolla et sortionem illorum de rebus que est abellanietum da la labinata, et
alia sortione illorum de rebus de locum ad ermoaldum dicitur, et sortione illorum de rebuserimus,
et semper ipse petrus et illius eredibus tacitum et bacum inde manere per supradicto
ordine; quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
+ Ego romoaldus.
| |