Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.252 » Pag 50 - 50

2.252
50
50

50
+ In nomine domini dei salvatori ihesu cristi, temporibus domni mansonis gloriosi ducis
anno nono, die tertiadecima mensis agusti, indictione decima, amalfi. Certum est me mastalus
filius leoni roibuli a presenti die et tempore pruntissimam voluntatem dare et tradere seu scrivere
et firmare visus sum vobis domno iohanni presbitero filio meo, idest plenariam et integram
ipsam portionem meam, qui me havet tetigere de tota ipsa vinea, quod tulimus at pastinandum
a parte episcopii salernitani in fonti positum, quia ego et tu devemus tollere de tota ipsa vinea
av ipso episcopio medietatem et de omnia quod ividem . . . et ipsa medietatem, qui nos av
ipso episcopio devet tetigere de ipsa vinea et de omnia causa devemus eam partire ego et tu per
medietatem: ego debueram tollere exinde medietatem et vos medietatem. iam ego ipsa medietatem
meam, qui me exinde habuit tetigere, vobis eam dedi et tradidi, ut iam totam plenariam
ipsa medietas, que nos a partibus episcopii tetigit de ipsa vinea et de omnia causa, vestre sit
potestatis, quia michi exinde nichil reservavi pro bonitatem et maiorem vestrum servitium, quod
nobis fecisti et pro eo quod dedi at leonem filium meum germanum vestrum solidos quindecim:
ecce sunt anni octo et solidos quattuor dedisti calciario at domnum petrum episcopum, quando
ipsa terra nobis dedit at pastinandum et solidos quinque dedisti pro anima theodonande vestre
genitricis. deinde dedi et tradidi vobis plenaria ipsam portionem meam, qui me devet tetigere
de omnia causa de fonti, de ipso quod tulimus at pastinandum a partibus episcopii salernitani.
Unde nichil vobis exinde exceptuavi in omnem deliverationem et in omnem decisitionem, ut a nunc
die presentem et in perpetuis temporibus omnia quantum nos av ipso episcopio tetigerit, in vestra
et de vestri heredes sint potestatis havendi, fruendi, possidendi, vindendi, donandi, seu
commutandi, liveram haveatis potestatem; ei iam aliquando exinde neque a nos neque ab heredibus
nostris vel a nobis summissam personam nullam requesitionem exinde haveatis non vos
non vestri heredes per nullum modum in perpetuum. et si per quovis tempore, per quovis modum
vel ingenium, quavis persona magna seu parba extraneas vel de genere nostro, vos aut heredes
vestri exinde querere aut molestare presumserit, haveat anathema et maledictionem a patre et
filio et spiritu sancto, et partem haveat cum iuda traditore domini nostri ihesu cristi: insuper
componere vobis deveat auri libra una bytiantea, et ec chartula sit firma in presentia testium
iohanne presbitero de alfione, iohanne filio constantino de mauro comite, tauro filio petro de
alfione.
+ ego ursus scriva scripsi.
Torna all'inizio