|
238
+ In nomine domini dei salvatori ihesu cristi, temporibus domni mansonis gloriosi ducis et
imperialis patricii, anno vicesimo nono, et undecimo anno domni iohannis gloriosi ducis filii
eius, die quintadecima mensis iulii, indictione quintadecima, amalfi. ideoque ego mulier
nomine regalis domini gratia ducissa uxor suprascripti domni iohannis gloriosi ducis per absolutionem
eiusdem domni viri mei, in cuius mundium me fateor subiacere, unaque mecum assistente
et consentiente domno arechiso genitore meo, et ego prenominatus arechisus in roboratione
donationis istius fateor me propria voluntate consentire, et ambo unanimiter donationem
ipsam inferius reclaratam per hanc chartulam facere et confirmare. interea donavimus et tradidimus
tibi nicetae imperiali prospathario compatri nostro sortionem nostram plenariam de rebus
de loco veteri salernitane finibus ista et illa parte fluvii boneie iuxta litus videlicet maris,
quae est terra vacua illuc habente canneto et saliceto aliquanto et vinea, de quibus predictus genitor
meus cum iohaquinto castaldeo germano suo barbano meo coniunti fuerunt at bonam convenientiam
cum aldegario qui domnandus vocatur, et gaidenardo qui iaquintus vocatur, germanis
filiis mascini aurificis, in quibus ipsi germani aecclesiam vocabulo sancti iohannis constructam
habent, et aliquantam vineam. illud de una parte fluvii habet fines: a parte orientis sicut
predictum fluvium decurrit: de subtus finem litus maris: de alia parte sicut ascendit per pedem de
monte qui dicitur trocle, quae est fines nostra et fines domnandi: de super fines pede de monte qui
dicitur fabale, quae est fines nostra et sicut decurrit usque in ipsum fluvium. illud vero de alia
parte fluminis habet fines: de una parte ipsum fluvium: de subtus usque in mare, decurrente per
finem maris usque at finem leonis filii gregorii butronilis qui cognominatur ieiunus, et inde
salet per finem leonis, liverata ipsa fine eius salet usque at ipsam civitatem veterem, et per ipsam
civitatem veterem descendente per partem septemtrionis, sicut nostra pertinentia est et decurret
usque in predictum flumen. infras has fines dedimus et tradidimus tibi prenominato nicetae
imperiali protospathario compatri nostro ipsam sortionein nostram plenariam, quae michi nominate
regali ducisse obbenit ab ipso suprascripto arechiso genitore meo, totum quantum genitor
meus infra ipsas fines habuit, integrum et sine minuitate vobis dedimus et tradidimus cum viis
suis et omnibus ibidem babentibus et pertinentibus. Unde nichil nobis reservavimus nec dicimus
239
nobis exinde remanere sortionem, set transacto nomine et fundito, quantum infra ipsas fines habuimus,
vobis dedimus securiter ac firmiter vos et vestri heredes habendum, dominandum, possidendum
et omnia exinde faciendum, quae vobis placuerit. de qua vobis firmamus, ut numquam
abeamus licentiam nos aut heredes nostri, vos aut vestros heredes de predicta nostra donatione
querere aut contrare, aut aliquod exinde per qualemcumquem occasionem minuare per nullum
modum. et si aliquis homo inde causationes vobiscum emiserit et aliquid vobis exinde tollere voluerit
per qualemcumquem rationem, potestatem habeatis vos vestrique filii et heredes vice nostra
inde causare et finem facere cum muniminibus ipsis, quae vobis similia per exemplationem per
manus curialis istius civitatis fecimus de muniminibus quae nos tenemus, quae de predictis rebus
sunt, et per vos ipsos debeatis vobis exinde esse auctores et defensores. si autem cum ipsis exemplatis
muniminibus finem facere non potueritis, dare vobis debeamus ipsa munimina quae nos
tenemus, de quibus vobis exemplaria fecimus, tenere debeatis ea aput vos usque dum de rebus
ipsis finem faciatis; et cum exinde diffinitio facta fuerit, ipsa nostra munimina quae vobis dederimus,
aput nos remittere debeatis pro aliis nostris rebus quae ibidem sunt continentes, et ipsa
suprascripta sortio nostra quam infra ipsas predictas fines habuimus, sit in potestate vestra et
de vestris filiis et heredibus frugiandi et dominandi, et omnia inde faciendi quae volueritis, sicut
superius diximus; et si aliquanto tempore nos aut nostri filii et heredes vos aut vestros filios et
heredes de suprascripta nostra donatione querere aut contrare vel remobere per qualemcumquem
ingenium presumpserimus, quinquaginta bytianteos vobis vestrisque filiis et heredibus componere
obligamus, et quesitio nostra sit tacita, et chartula ista firma permaneat in perpetuum; et
hoc memoramus, ut per ipsas suprascriptas terras quas vobis donavimus, habeamus nos et nostri
heredes viam at ipsas alias nostras hereditates.
+ ego leo de sergio de urso de domno campulo testis sum
+ ego iohannes iudex testis sum
+ ego sergius de domno lupo de sergio comite testis sum
+ ego iohanne filio sergio de constantino de leopardo testis sum
+ ego constantinus filius mansonis de constantino de lupo comite testis sum
+ ego ursus scriba hanc chartulam scriptam per manus leonis nepotis mei conplevi.
| |