Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.573 » Pag 54 - 55

4.573
54
55

54
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense februarius, tertia indictione. memoratorium factu a me iaquintus diaconus
filius gauiosi, eo quod ante presentia maioni presbiteri et abbatis ecclesie sancti maximi
que sita est intus civitatem salernitanam, et ibique ante eum astantibus subscripti testes,
per demandationem ipsius abbatis ad tenendum et laborandum tradidi ego amore filius
martini iuritodi una pecia de terra cum arbustis, quod pars ipsius ecclesie avet in locum
nuceria ad barbaciano, quod ego qui supra iaquintus diaconus illud in beneficium
retineo a pars ipsius ecclesie per ec finis et mensurie: a pars occidentis fine bia publica,
et exiente de ipsa bia et pergente rectum in partibus sebtemtrionis per fine de eredes
ademari comiti, sicud inde limite discernit, sunt inde passi quinquaginta: de alia
pars ab sebtentrionis fine de eredes alegari, sicud inde limite et sabuci discernit, sunt
inde passi viginti sex: a pars orientis fine de eredes qui fuit teufrit, quod nunc retinet
ioannes filius bassi et eredes petri comiti, sicut inde limite et sabuci discernit, sunt inde
passi quinquaginta: a meridie fine de eredes ipsius ademari, sicud inde limite discernit,
sunt inde passi biginti sebtem, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero predicta
pecia de terra cum arbustis per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illud
cum omnia intro se abentibus et cum vice de bia illud ego per demandationem ipsius abbati
ad tenendum et laborandum tradidit ipsius amori. Unde pro taliter per demandationem
ipsius abbati guadia mihi ipse amore per absolutione ipsius genitori suo dedit et mediatorem
mihi posuit petrus presbiter filius iohanni tramontani; et per ipsa guadia obligavit
se suosque eredes tali ordine, ud amodo et usque duodecim anni completi ad sua et de suis
eredibus sint potestate eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta
rationem ibidem faciant, et ibidem residere et abitare, et totum ipso arbustum abto tempore
lavorarent et cultarent de super et de subter, sicud locus ipse meruerit, quatenus
proficiant et non dispereant, et ubi meruerit, infra ipso arbustum arbores et vites pastenare
et propaginare, ille autem et suis eredibus illud ibidem pastenarent et cultarent, sicut meruerid;
et per vindemie tempore faciant me vel pars ipsius ecclesie scire, ud dirigamus
ibidem missum nostrum, et ille et suis eredibus totum ipso arbustum bindemiarent abto
tempore, sicud meruerit, et totum ipso binum ibique ad palmentum illud inter nos dividamus
55
per medium: ego vel pars ipsius ecclesie tollamus ipso vinum medietatem, et ille vel
suis eredibus tollad reliqua medietate, et ipsa nostra medietate de ipso vinum quod inde
nobis ebenerit, ille et suis eredibus illud adducere per ipso locum nucerie ad cellario ipsius
ecclesie quod abuit a li pariti, et adsingnemus ei organeum vonum da binum, et ille et suis
eredibus organeum ipsum bonum conciarent, sicud meruerit, et reponant ibidem ipsa nostra
sortione de ipso binum. Et dum ibidem steterit ipso missum nostrum, ille et suis eredibus
illud nutrire secundum suam possibilitatem et darent palmentateca, sicud meruerit, et que
amodo et usque ipso constitutum ibidem seminaverint, deant inde nobis vel ad pars ipsius
ecclesie terraticum annualiter secundum consuetudinem de ipso locum: ad completo ipso
constitutum inclito ipso arbustum laboratum et cultatum et clusum remittant ad pars ipsius
ecclesie, et licead ille et suis eredibus inde disturbare ipso reditum et excotere omnis sua
causa mobilia, et ire cum illud ubi boluerint, sine contrarietate mea vel de pars ipsius
ecclesie; quod si taliter omnia, ud superius legitur, mihi vel ad pars ipsius ecclesie non
adimpleverit et aliquit inde contradixerit, tunc per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus
ad componendum mihi vel ad pars ipsius ecclesie biginti auri solidi constantini. et
unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui interfuit.
+ ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio