Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.316 » Pag 135 - 137

2.316
135
137

135
+ In nomine domini anno Vicesimo hoctabo principatus domni paldolfi gloriosi principis, et
bicesimo tertio anno principatus domni landolfi magni principis filii eius, mense iunio septima
indictione. Ideoque ego ademari filius quoddam sassi, qui sum commorantes de loco monteaperto,
declaro me, quoniam dilectus filius quoddam lupi dedit mihi quinque solidos constantinos
aurei voni; set dum ego non abeo unde ipso pretium ei retdere possam, ideo coniunctus sum cum
eo, ut pro ipso pretium quod ab ipso accepi, poneret ego ei in pignum integre duabus torne de
vinee et terra cum viridiarium uno teniente, quod ego abeo in loco ubi curti gualduli dicitur
finibus de predicto loco monteaperto. et statim dum inter nos convenientia exorta est, ideo dum
mihi congruum esse videtur, vona etenim mea volumtate ante riso clerico et iudice aliosque
subscriptos testes per unc quoque scriptum posuit tibi iamdicto dilecti in pignum integre duabus
torne de vinee et terra cum viridiarium uno teniente, quod superius declarabi abere in
supradicto loco, ubi corti gualduli dicitur finibus de iamdicto monteaperto; et ipsa rebus dico
esset infra hec finis: de una parte fine via antiqua: de alia parte fine sicut termini positi sunt
136
inter ec rebus et rebus aldi, deinde qualiter descendit, sicut termini positi sunt inter ac rebus mea
et rebus ipsius iamdicti aldi et ab inde quomodo descendit per terminos, qui positi sunt inter ec
rebus et rebus offi et de eius consortibus usque in limite, qui est inter ac rebus et rebus dauferi
filii leoni et de eius conscrtibus: deinde rebolbente et qualiter vadit per eodem limite usque in
terminum, ab eodem termino revolbente et quomodo ascendit usque in alio termino, qui stare
videtur erga supradicta via et reconiungit in eadem via. Inter iste vero finis, quibus prelegitur,
totum et integrum tibi illut in pignum posuit cum trasita et exita sua et cum inferius et superius
adque cum omnia sua pertinentia: tantum exinde exceptabo tribus talee de mela et integra medietate
de octo salices, qui stare videtur in ipsa torna suprana et quod est pertinentes ipsa iamdicta
mela et ipsi salices aldi filii ursi cum andito, velut brebem ipsius aldi inde est pertinentem.
Nam aliut totum et integrum, quantum infra supradicte finis esse videtur, tibi qui supradicto
dilecti illut in pignum posuit, Ea ratione, ud amodo et usque ad duos annos conpletis integra ipsa
iamdicta vinea et terra cum arboribus infra supradicte finis teneatis et possideatis, et laboretis,
et frugietis, et de ipso frugio omnia faciatis quod vobis placuerit. et si ego aut meos eredes potuerimus
tibi in eodem constitutum dare quinque solidos constantinos aurei voni per caput, integra
ipsa vinea et terra infra supradicte finis, velut prelegitur, redeat in potestate nostra; et si
ego aut meos heredes non potuerimus retderet tibi aut ad tuos eredes in eodem constituto ipsi
iamdicti solidi, sicut dictum est, ud integra ipsa iamdicta rebus abeatis in antea similiter, sicut
ic superius declaratum est, usque dum conpleat decem annos; et si ego aut meis eredibus potuerimus
vobis retdere infra ipsi iamdicti decem annos ipsi predicti solidi, sicut dictum est, integra
ipsa iamdicta rebus eveniat in potestate nostra; et si infra ipsi iamdicti decem annis conpletis
nos vobis non potuerimus retdere ipsi iamdicti solidi, uti dictum est, ut nos adiungnetis nobis
unum solidum constantinum aureum vonum et vos abeatis integra eadem rebus infra supradicte
finis, sicut ic superius declaratum est, ad vestram proprietatem abendum, et possidendum et
faciendum exinde omnia, quod vobis placuerit sine mea et de meis heredibus contradictione et
sine cuiuscumque requisitione; et amodo et usque dum aput vos abetis integra ipsa iamdicta
rebus, nos vobis illam defensemus ab omnibus hominibus ab omnique partibus. da predicti duos
anni expleti in antea usque iamdicti decem annis, quando nos potuerimus vobis retdere quinque
solidos constantinos aurei voni per caput, et vos remittere debeatis aput nos integra ipsa iamdicta
rebus infra supradicte finis absque omni intentione. Tantum usque dum ipsi solidi aput nos
abemus, integra ipsa iamdicta rebus infra iamdicte finis, non abeamus potestatem inde vobis
aliquit tollere neque contrare. Et si ego qui supradictus ademari aut meis heredibus da predicti
decem annis completi in antea tecum nominatu dilectus aut cum tuis heredibus de integra ipsa
iamdicta rebus infra supradicte finis, velut prelegitur, causare aut contendere presumpserimus
137
per qualiscumque inbenta ratione aut uma abstutia, volendum inde vobis aliquit tollere aut contrare,
vel amminuare,aut si oc retornare seu remobere quesierimus, aut si illut vobis non
defensaberimus ab omnibus hominibus ab omnique partibus secundum lagnobardorum lege una
cum omnibus suis remeliorationibus, ideo ante omnia viginti aurei solidos constantinos ego et
meis heredibus tibi qui supra dilecti et ad tuis eredibus obligati siamus ad componendum,
et in antea omni tempore exinde adversus vos per inbitis vacui et taciti permaneamus, et ea
que diximus adimpleamus vobis illut per inbitis per supradicta obligata pena. Quam te Iaquintus
clericus et notarius taliter scribere rogabit. Actum monteaperto feliciter.
+ Ego qui supra risu diaconus
+ Ego angelus presbiter.
Torna all'inizio