Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.3 » Pag 11 - 14

1.3
11
14

11
+ In nomine Domini. Vicesimo quarto anno principatus domni Paldolfi et
sexto anno principatus domni Landolfi fratri eius, mense ianuario, decima
indictione. Nos hi sumus Sadelbertus, filius Sindelperti, et Grimoaldus clericus
et notarius et Petrus presbiter et Brittu, que sumus germanis et filii Grimperti,
bona etenim nostra voluntate, sicut nobis aptum et congruum esse videtur,
ante idoneos homines subscriptos testes, per hanc quoque videlicet
cartulam unanimiter pariterque consensu donamus tibi Iaquinti filius Sichelgardi
12
notarii, integre ipse portiones nostre de ipsa terra, foras porta Summa
erga ipsa aquaria, nobis pertinentem ex predictis genitoribus nostris et que
communem usque modo habuimus cum supradicto Sichelgardo germano et patruus
noster, et ex predicte nostre portiones ex predicta terra que coniuncta
est in predicta aquaria nec nobis nec alteri homini dicimus aliquid inde remaneret,
set integre ipse portiones nostre ex ea terra tibi donavimus, trasactibo
nomine, habendum et possidendum cum inferius et superius, et cum via et andito
suo, et cum integre ipse nostre portiones de ipsa muniminas inde pertinentibus
et continentibus; unde pro hac nostra donatione confirmandam in presente
recepimus a te iuxta legem launegild camisum unum. Ea ratione ut amodo
et semper tu et tuis heredibus eadem nostra donatione in integrum, velut
prelegitur, habere et possidere securo nomine valeatis, securiter omnia inde
faciatis qemammodum volueritis sine contradictione nostra et de nostris heredibus
vel cuiuslibet requisitione. Quod si aliquando tempore nos qui super donatores
aut nostris heredibus tecum vel cum tuis heredibus ex predicta nostra
donatione per quacumque inventa ratione causare aut contendere presumserimus,
volendum ex hoc aliquo modo retornare aut remobere vel de vestra substraere
proprietatatem, ideo ante omnia questio et causatio nostra exinde adversus
vos modis omnibus vacua et tacita sint, et decem solidos constantinatos
per hanc cartulam vobis componere obligamus, et in antea omni tempore
adversus vos exinde per invitis tacitis maneamus; super hoc autem firmam vobis
tribuo licentiam, ut si quiscumque homo surrexerit et ex predicta nostra
donatione vobiscum causare voluerit, potestatem habeatis tam cum ista cartula
quam et cum ipsa munimina unde tibi donavimus ipse nostre portiones, que
sunt de predicta terra pertinentem et continentem, vice nostra inde causare
et omnes definitiones facite, sicut et nos facere debuissemus et ipsa nostra donatione
vobis defendite et securiter possidete, nos autem nec non et nostris
heredibus nullo modo queratis inde auctores vel defensores preter si a nos paruerit
14
datum aut obligatum per invitis illut vobis antistemus et defensemus
secundum legem. Quod te Sicheltarfus notarium taliter scribere rogavimus. Actum
Beneventi. Feliciter.
+ Ego Adericus iudes me subscripsi.
+ Ego Sadelbertus me subscripsi.
+ Ego qui supra Grimoaldus clericus et notarius me subscripsi.
+ Ego qui supra Petrus presbiter me subscripsi.
Torna all'inizio