Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.488 » Pag 228 - 230

5.488
228
230

228
+ In nomine domini salvatoris nostri ihesu christi dei eterni. Anno
ab Incarnatione eius Millesimo nonogesimo septimo. et septimo decimo anno
principatus domini saecundi Richardi gloriosissimi principis. Mense iulii
quinta Indictione. Ego Ihon filius hermenioht de genere britannorum ortus
habitator scilicet aversanae urbis meae saluti domino inspirante consulere
cupiens et aeternae beatitudinis requiem in sanctorum societate desiderans
diuque in animo volvens quibus modis id assequi possem statui
ob salutem et redemptionem animae patris mei. et animae matris meae.
et animarum omnium consanguineorum meorum. et ob mei et uxoris
meae salutem. Hec quae subter asscribuntur deo et Monasterio domini salvatoris
sito in insula maris offerri. Igitur ex concessione et voluntate dominorum
meorum scilicet secundi Richardi gloriosissimi principis domini
mei. et iobberti de ponte indulfi. Do. trado. atque offero. deo et prephato
Monasterio domini salvatoris et domino Urso eiusdem monasterii venerabili
abbati suisque successoribus in perpetuum. Una videlicet Integram petiam
de terra. quae est infra fines liguriae loco qui dicitur feciata. petiaque ipsa de
terra clamatur campus rosali. suntque insimul undecim modii de terra et medius.
quae his subscriptis finibus declaratur atque finitur. A parte orientis
finitur in terra prescripti monasterii domini salvatoris. A parte vero occidentis
finitur in terra aecclesie sanctae dei genitricis et virginis mariae de forignano
pizzulo. et in terra iohannis filii cuiusdam mincionis. A parte vero septemtrionis
finitur in terra hominum de feciata qui dicuntur coppa canis. et in terra
petri filii cuiusdam maionis. A parte vero meridiei finitur in via puplica. Item
do. trado. atque offero deo et prescripto monasterio domini salvatoris et prephato
domino Urso eiusdem monasterii venerabili abbati suisque successoribus
in perpetuum. sex videlicet modios de terra qui sunt infra fines prescriptos
liguriae. loco qui dicitur scarafina. qui his subscriptis finibus finiuntur et
declarantur. Ab una parte quae est a parte orientis finiuntur in terra aecclesiae
sancti iohannis de aversa. Ab alia vero parte. quae est a parte occidentis.
finiuntur in terra nunc est deserta. A parte tertia. quae est
229
a parte septemtrionis. finiuntur in terra mea quam michi reservavi. A
quarta parta quae est parte meridiei. finiuntur in alia terra deserta.
Item do. trado. atque offero. deo et iam nominato monasterio domini salvatoris
et prescripto domino Urso eiusdem monasterii venerabili abbati
suisque successoribus in perpetuum. Octo videlicet modios de terra cum
uno fundo. qui sunt infra prescriptos fines liguriae in vico qui dicitur casa
puzzana. Do quoque et trado atque offero deo. et prescripto monasterio domini
salvatoris et prephato domino Urso eiusdem monasterii venerabili abbati
suisque successoribus in perpetuum. eos omnes curtisanos qui in prescripto
fundo de casa puzzana habitant vel habitaverint. ut census. et dationes.
et angarias. et quicquid michi et predecessoribus meis facere et
persolvere soliti sunt. iam memerato monasterio domini salvatoris et memerato
domino Urso venerabili abbati suisque successoribus faciant et persolvant.
Hos omnes prescriptos modios de terra quos predixi cum sepibus
et limitibus et cum omnibus rebus eis adiacentibus subter et super et cum
viis in eis intrandi et exiendi. et hec omnia qualiter memoratus sum et
supra leguntur. deo et iam sepius prenominato monasterio domini salvatoris
et prenominato domino Urso venerabili abbati suisque successoribus
do. trado. atque offero. ad habendum et dominandum et possidendum in
perpetuum. et faciendum de eis et in eis omnem hutilitatem prephati monasterii
domini salvatoris et abbatum seu prepositorum atque custodum
eius. Remota omni contrarietate et molestatione mea et heredum vel successorum
meorum. aliorumque omnium mortalium hominum. Quod si quis
heredum vel successorum meorum aut ego. aliquo adveniente tempore. huius
dationis et oblationis. diabolo instigante contemptor aut violator esse presumpserit
decem libras auri purissimi prephato Monasterio domini salvatoris
et prephato domino Urso venerabili abbati vel suis successoribus persolvat.
et perpetuali anathemati subiaceat. nisi resipuerit et Monasterio
prescripto domini salvatoris et prescripto domino Urso venerabili abbati
sive suis successoribus vel prepositis aut custodibus eiusdem monasterii
iam sepius prenominati. satisfactionem fecerit. Solutaque pena librarum
et facta satisfactione hec mea datio. et oblatio firma invariata atque inviolabilis
maneat in perpetuum. et perpetuali iure a prephato monasterio
230
domini salvatoris et prephato domino venerabile abbate Urso. et a suis successoribus
teneatur et possideatur. Et ut hoc firmius credatur et diligentius
ab omnibus observetur. me hic propria manu subscripsi. hosque subscriptos
testes ut se propriis adscriberent nominibus et Te Iohannem curiae principis
scriptorem prephati saecundi Richardi domini. scribere rogavi . . . DATUM
in aversa. in tertio kalendas augusti.
+ Signum iohannis aversani episcopi
+ Signum Ihonis brictonis
+ Signum Normanni de ver
+ Signum Radulfi filii Willelmi
+ Signum Iohanni Sellarii
+ Signum rogalonis
+ Signum Willelmi
+ Signum vicecantoris
+ Signum Mauri canonici.
Torna all'inizio