Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 0.566 » Pag 22 - 22

0.566
22
22

22
+ Ego richardus senescalcus maximi comitis drogonis filius et dominator
civitatis vitecti. jungens mecum domino riso venerabili et sanctissimo
barensi archiepiscopo precepit michi de suo sanctissimo ore dominam
treptiae abbatissimam secure et quinc te esse dimittere in ecclesia sancte
katerine. que est in territorio de predicta civitate. eo quod patrimonium
suum esse cognoscitur. qua jussione audita dixi eidem domino arciepiscopo
me istud non posse consentire. eo quod audissem dominum boamundum
ipsam ecclesiam datam habere adversane ecclesie sancti laurentii.
set ipse archiepiscopus statim michi dixit. si hoc fecit dominus boamundus
magis pecatum habuit quam mercedem. quia non potuit exeredare unum. et
alium ereditare. neque ullam ecclesiam laicus dare potest. et ideo jubeo et
statuo ut hoc facias quod precepio et animam domini boamundi magis mercedem
habuit sin autem omnino escomonicavo. quo audito statim obedivi
ejus mandatis et per hunc libellum assecuravi eidem domine treptie
ipsam ecclesiam sancte katerine cum omnibus suis rebus et cum heclesiola
sancti petri de domna balzama cum tota sua hereditate. quam nuper dominus
boamundus obtulit eidem ecclesie sancte katerine. ut amodo in
antea sint in sua suorum successorum potestate tenendi dominandi et de
rebus eorum faciendi ut eis placuerit ad onorem ipsius ecclesie sine mea
meorumque heredum vel successorum et omnium hominum calumnia. et
contrario. et sua suorumque successorum securitate jussi scribi ei hunc libellum
a iaffano notario et cum tipario. nostro plumbea bulla bullatum eique
dari precepi. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo septimo decimo
mense julio decima indictione. et predictus dominus archiepiscopus
maledixit et excomunicavit omnes eos qui hanc securitatem aliquo modo
delere quesierint hic et in futuro.
+ Signum crucis manus domini basilii nu . . .
+ Signum crucis manus domini carolos militis.
+ Signum crucis manus domini guaimarii militis.
Torna all'inizio